Andreas Tassev Ljapcev
(Bulgarice
Андрей Тасев Ляпчев
, natus die
30 Novembris
1866
in oppido
Resen
, quod nunc ad
Macedoniam
pertinet, mortuus die
6 Novembris
1933
Serdicae
) rerum politicarum peritus
Bulgaricus
fuit.
Postquam scholam finivit, Ljapcev
Thessalonicae
studebat, deinde studia oeconomiae
Turici
,
Berolini
Lutetiae
perrexit. Ab anno
1894
in administerio Bulgariae aerarii publici operam dedit atque ab anno
1900
diurnarius fuit. Fuit editor Diurni Factionis Democraticae ab anno
1898
ad usque
1919
. Annis
1912
/
1913
miles voluntarius
Bellis Balcanicis
interfuit.
Ab anno
1908
usque ad mortem legatus ad parlamentum Bulgariae erat. Eodem anno in consilio ministrorum
Alexandri Malinov
administer commercii et agriculturae fuit et ab anno
1910
administer aerarii publici. Anno
1911
consilium ministrorum reliquit. Die
21 Iunii
1918
iterum administer aerarii publici Alexandro Malinov praeside ministrorum nomiantus est et die
29 Septembris
1918 indutias
Belli Orbis Terrarum I
signavit, quo clades Bulgariae palam facta est. Die
28 Novembris
1918 a nove praeside ministrorum
Theodoro Teodorov
administer belli creatus est. Die
19 Maii
1919
ab hoc officio se recessit. Consilia praesidis ministrorum
Alexandri Stambolijski
acriter vituperavit atque ea de causa anno
1922
in carcerem missus est. Postquam Alexander Stambolijski die
9 Iunii
1923
depositus est, Ljapcev liberatus est. Die
4 Ianuarii
1926
ipse a rege
Boride III
praeses ministrorum
nominatus est. Praecipue operam dedit, ut Bulgaria bello victa maiorem auctoritatem inter civitates haberet et aes alienum peregrinum acciperet. Sed propter
Depressionem oeconomicam magnam
die
29 Iunii
1931
se a magistratu recedere coactus est. Alexander Malinov eius successor factus est.