Alfredus Ernestus Rosenberg
(natus die
12 Ianuarii
1893
Revaliae
, hodie
Tallinn
in
Estonia
tunc urbe ad
Imperium Russicum
pertinente ? supplicio affectus est die
16 Octobris
1946
Norimbergae
) fuit vir publicus
nazista
qui magnam partem in
holocausto
habuit, id est in stragibus
Iudaeorum
inter
tyrannidem
Nazistam
, quia regiminis doctrinae de
odium phyletico
[1]
creavit et promulgavit.
Rosenberg, qui origine Theodisca in Revalia natus est, ibi et ad annum
1910
gymnasium frequentabat. Tum Revaliae et
Moscoviae
architecturae studebat.
Rosenberg anno
1915
uxorem primam duxit, cum qua anno
1923
divortium fecit. Eodem anno secundam duxit, e qua habuit filiam et filium, qui autem mox mortuus est. 1930. Quod filia de Rosenberg Irenem Irenem natus in Lipsiae in perpetuum tecum moratur in terra mortua sunt in 1994, relinquens filium. Sublimari filium suum per vitam Poland,
Tytus L Rosenberg
natus est anno 1974
Post revolutionem Russiae anno
1918
in Germaniam fugit et anno
1920
sodalis NSDAP factus est. Eo tempore et primos libros pseudophilosophicos et antiiudaicos publicavit. Rosenberg
1921
diurnarius et annis
1923
-
1938
editor actorum diurnarum factio nomine
"Spectator Popularis"
fuit. Anno
1930
opus magnum
Mythum XX saeculi
(Theod.: Der Mythus des 20. Jahrhunderts) publicavit. Anno
1933
officium rerum exterarum factionis suscepit et anno
1934
legatus ideologiae factionis ab Hitler factus est. Sed his officiis non multum potuit.
Anno
1930
primo legatus
Dietae Imperii Germanici
electus est et ad
1945
mansit. Anno
1941
, postquam Germania
Unionem Sovieticam
agressa est, Rosenberg
Administer Imperii Occupatarum Regionum Orientis
nominatus est et hoc officio multa crimina in incolas Russiae imperabat.
Anno 1945 Rosenberg apud Flensburgum ab Alligatis
?
captus est et anno
1946
inter praeclarum
iudicium Norimbergensem
contra
nazistas
Rosenberg in ius vocatus est et die
1 Octobris
capite damnatus est.
- Der Mythus des zwanzigsten Jahrhunderts
. Hoheneichen-Verlag 1930.
- An die Dunkelmanner unserer Zeit. Eine Antwort auf die Angriffe gegen den ?Mythus des 20. Jahrhunderts“
1937
Consilium ministrorum
Hitler
(30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)