Alexander Manzoni
Nativitas
:
7 Martii 1785
;
Mediolanum
Obitus
:
22 Maii 1873
;
Mediolanum
Patria
:
Regnum Italiae
,
Regnum Sardiniae
,
Ducatus Mediolanensis
Nomen nativum
:
Alessandro Francesco Tommaso Antonio Manzoni
Familia
Genitores
:
Petrus Manzoni
;
Iulia Beccaria
Coniunx
:
Henrica Blondel
,
Teresa Borri
Proles
:
Giulia Manzoni
,
Luigia Maria Vittoria
,
Pietro Luigi Manzoni
,
Enrico Manzoni
,
Filippo Manzoni
,
Matilde Manzoni
Familia
:
House of Manzoni
Memoria
Sepultura
:
monumental cemetery of Milan
Insignia heraldica
Alexander Franciscus Thomas Antonius
(
it.
:
Alessandro Francesco Tommaso Antonio
)
Manzoni
(
Mediolani
die
7 Martii
1785
nobili loco natus; ibidem die
22 Maii
1873
mortuus) fuit praeclarus
scriptor
more
romanticismo
,
poeta
, et
politicus
Italicus
.
Manzoni
Mediolani
natus est die
7 Martii
1785
. Putatur Manzoni filius non esse patris publici
Petri Manzoni
sed
Ioannis Verri
, fratris illustris scriptoris
Petri Verri
.
Manzoni, nepos praeclari scriptoris
Caesaris Beccaria
,
Melatii
et
Lugani
studuit. Postquam amans matris eius
Iuliae Beccariae
obiit, apud matrem
Lutetiam
migravit, ubi usque ad annum
1810
vixit. Die
6 Februarii
1808
Henricam Blondel
in matrimonium duxit. Illo tempore, is ad
religionem
Catholicam
se convertit.
Magnam partem operum suorum Manzoni inter annum
1810
et
1830
scripsit. Insequentibus annis matre, uxore, filiisque orbatus est; die
2 Ianuarii
1837
Theresiam Borri
(
1799
-
1861
) in secundam uxorem duxit.
Anno
1862
, senator novi
Regni Italiae
creatus est. Mediolani obiit die
22 Maii
1873
. In eius memoriam
Iosephus Verdi
Missam pro defunctis
(Italice
Messa da Requiem
) composuit.
- In obitu
Caroli Imbonati
(
Italiane
:
In morte di Carlo Imbonati
,
1805
?
1806
)
- Osservazioni sulla morale cattolica
(
1818
?
1819
)
- Inni Sacri
- Aprile 1814
(poesis)
- Marzo 1821
(poesis)
- Die V Maii
(
Italiane
:
Il 5 maggio
), carmen in mortem
Napoleonis
- Il Conte di Carmagnola
(tragoedia)
- Adelchi
(tragoedia)
- Promissi sponsi
(
Italiane
:
I promessi sposi
,
1827
),
fabula
et summum opus, cuius versio anterior
Fermo e Lucia
appellata erat
- Storia della colonna infame
- Della lingua Italiana
(
1830
?
1835
)