한국   대만   중국   일본 
Agesipolis I (rex Spartae) - Vicipaedia Jump to content

Agesipolis I (rex Spartae)

E Vicipaedia

Agesipolis I fuit rex Spartae e gente Agiadum ab anno 394 usque ad 380 a.C.n. . Patri Pausaniae , ob res bello male gestas morte damnato, successit et consortem regni e gente Eurypontidum Agesilaum II habuit. Morbo obiit dum bellum cum Olynthiis gerit. Frater Cleombrotus tum ei successit.

De moribus [ recensere | fontem recensere ]

Virum mitem et moderatum [1] fuisse Agesipolim ab auctoribus antiquis omnibus traditur. Admodum adulescentulus primis annis regni sui rebus publicis non multam operam dedit, nec tam bello gaudebat quam iuvenilibus studiis : amoribus [2] , venatione, arte equestri. Postea velut dux fuit partium quae Agesilao Spartae adversabantur. Quamquam adversarii in republica erant [3] , tamen Agesipolis et Agesilaus bona concordia atque comitate inter se utebantur [4] . Illacrimasse etiam iunioris collegae morti Agesilaum auctor est Xenophon .

De rebus bello gestis [ recensere | fontem recensere ]

Adulescentulus [5] erat cum regnare coepit : itaque primis annis regni sui non ipse bello imperabat, sed tutor eius Aristodemus. Anno 388 a.C.n. primum, exeunte bello Corinthio , dum Agesilaus in Acarnania bellum gerit, adversus Argivos exercitum duxit atque eorum fines vastavit. [6] Postea anno 385 a.C.n. Mantineam , ob gliscentes opes vicinis Lacedaemoniis suspectam, aetate Agesilaum dissuadente ne ipse bellaret, iussu ephororum et senatus obsedit atque ad deditionem perduxit [7] . Clemens erga duces hostium fuisse dicitur, precibus indulgens patris Pausaniae qui tum Tegeae exsulabat atque multos amicos Mantineae colebat. [8] Urbs ipsa solo adaequata est postquam incolae sedes suas transferre coacti sunt.¨Postremo in locum Phoebidae ad Olynthum contra foedus Chalcidicum missus est. Ibi Toronen, urbem sociam Olynthiorum, expugnavit atque bellum iam feliciter peracturus erat, [9] cum morbo obiit. Corpus eius melle inlitum Spartam reportatum est. [10]

Fontes [ recensere | fontem recensere ]

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Plut . Ages . XX,7. Diod. Sic . XV,19,4 : "ε?ρηνικ?? ?ν κα? δ?καιο?" ('paci pronior atque iustus').
  2. Plut . Ages . XX,8-9. Xen . Hell V,3,20.
  3. Diod. Sic . XV,19,4. Hell V,3,20 (?ντιπ?λο?).
  4. Hell . V,3,20.
  5. Hell . IV,2,9 : "πα??".
  6. Hell . IV,7,2-9.
  7. Pausanias VIII.8.7-9
  8. Hell . V,2.
  9. Hell . V,3,8-10.
  10. Hell . V,3,19.

Bibliographia [ recensere | fontem recensere ]

  • Rice, G. (1974), "Agesilaos, Agesipolis and Spartan politics", Historia 23: 164-182.