Aelia Eudoxia
Aelia Eudoxia
(nata circa annum
380
; mortua die
6 Octobris
anno
404
) fuit uxor imperatoris
Arcadii
.
Die
9 Ianuarii
anno
400
Augusta
facta est.
Patriarcham Constantinopolitanum
Ioannem Chrysostomum
, qui eam vehementer corruptorum morum ac profusae luxuriae arguerat, exsulavit et mox ob populi gratiam revocatum iterum in exsilium misit irata, cum non solum recusavisset, quin statuam eius ante
aedem Sanctae Sophiae
positam consecraret, sed Augustam sermone etiam cum
Herodiade
comparavisset
[1]
.
Aelia Eudoxia anno 404 fere 24 nata post abortum mortua est.
Pater eius consul Romanus
Flavius Bauto
erat. Anno
395
Arcadio nupsit et septem liberos genuit, quorum duo adulescentiam adepti sunt:
Aelia Pulcheria
et
Theodosius II
.
- Anja Busch:
Die Frauen der theodosianischen Dynastie. Macht und Reprasentation kaiserlicher Frauen im 5. Jahrhundert
(=
Historia
? Einzelschriften.
vol. 237). Steiner, Stuttgardiae 2015,
ISBN 978-3-515-11044-0
, p. 59?85.
- A. H. M. Jones
et alii, edd.,
Prosopography of the Later Roman Empire
(Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1971-1992)
- Alexios G. Savvides,
Benjamin Hendrickx
(ed.):
Encyclopaedic Prosopographical Lexicon of Byzantine History and Civilization.
Vol. 2:
Baanes?Eznik of Kolb.
Brepols, Turnhout 2008,
ISBN 978-2-503-52377-4
, p. 417.
- Otto Seeck
: Eudoxia 1. In:
Paulys Realencyclopadie der classischen Altertumswissenschaft
(RE). Vol. VI,1, Stuttgardiae 1907, col. 917?925.