|
Haec est pagina
discretiva
alias paginas eiusdem fere nominis indicans.
|
Actor
est, proprie et primo, qui aliquid (ut pecus [cf. ?γ?λη], bestias [cf. ?γρα], homines [cf.
agmen
]) ante se pellit. Ars actoris ipso actu perficitur nihilque post actum operis relinquit.
[1]
Artes actoris variae sunt:
- Actor iudicialis
est qui constituit accusationem; itaque idem fere agit ac petitor aut accusator.
[2]
Accusatrix scilicet
actrix
appellatur.
[3]
- Actor
etiam est qui alienas res rationesque curat aut exsequitur.
[4]
Idem fere agit ac mandatarius, vilicus, domicurius, oeconomus vel dispensator rei familiaris. Dispensatrix etiam
actrix
appellatur.
[5]
- Actor
etiam est qui in scaena fabulas agit;
[6]
mulier autem scaenica
actrix
est.
[7]
- Actor
et
actrix
sensu generali sunt personae quaslibet res aut causas agentes et moderantes.
[8]
Itaque personae commenticiae, a quibus in theoreticis
humaniorum artium
studiis exempla agendi capiuntur, actores sunt, sicut
actor moralis
in
ethica
aut
actor rationalis
in
theoria lusionis
et
theoria oeconomica
.
- ↑
Cf.
Quint.
,
Inst.
2.18.1.
- ↑
Cic.
,
Part.
32 "accusatorem pro omni actore et petitore appello";
Verr.
2.4.70 "multo acrior quam ego sum actor accusatorque esse deberes"
- ↑
Cod. Iust.
7.15.41 "Iubemus omnes epistolas actricis, quas ad Aelium tanquam principalem fecerat, inanes ac vacuas esse."
- ↑
Colum.
,
Rust.
1.7.7 "Ita fit, ut et actor et familia peccent, et ager saepius infametur."
Plin.
,
Ep.
3.19.2 "sub eodem procuratore ac paene isdem actoribus habere."
- ↑
CIL
XI 1730 "Prastina Maximina actrix C[aesareae] domus."
- ↑
Cic.
,
De or.
1.119 "Nullae enim lites neque controversiae sunt, quae cogant homines sicut in foro non bonos oratores, item in theatro actores malos perpeti."
- ↑
Varia lectio in
Tertulliani
libro
De spect.
17 "Tragoediae et comoediae scelerum et libidinum actrices."
- ↑
Cic.
,
De or.
3.57 "ut efficeret oratorem verborum actoremque rerum";
Sest.
28 fin. "Cato dux, auctor, actor rerum illarum fuit";
Leg.
3.40 "actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac voluntates, sed paene voltus eorum, apud quos agit."