한국   대만   중국   일본 
Ab eleemosynis - Vicipaedia Jump to content

Ab eleemosynis

Latinitas bona
E Vicipaedia


Ab eleemosynis [1] vel eleemosynarius [2] in Ecclesia Catholica Romana erat titulus, iam sexto saeculo in fontibus memoratus, eius qui eleemosynas pauperibus dividebat atque nonnullis insuper liturgicis officiis fungebatur. Plerumque non multum a capellano differebat. In Francia et in Anglia eleemosynarii qui regis eleemosynas administrabant personae spectatae dignitatis erant et Magni Eleemosynarii appellabantur (quae dignitas in Francia a rege Carolo VIII creata est). In Anglia hic titulus hodieque in usu est apud regiam domum.

Hodie in Francia ab eleemosynis dicitur homo a quacumque probata religione (non tantum catholica aut christiana) missus qui apud exercitum [3] aut in carcere [4] aut in valetudinario quodam ministerium suum absolvat ne solacium religionis ibi egentibus desit. Stipendium a civitate Francica accipit postquam persona grata probatus est.

Notae [ recensere | fontem recensere ]

  1. Fons nominis Latini ː Carolus Patinus , Imperatorum Romanorum numismata ex aere mediae et minimae formae..., Argentorati, 1671 p. 131 tertio versu tertii paragraphi apud Gallica . Ad exemplar munerum antiquorum a rationibus , ab epistulis etc. effectum est.
  2. Du Cange, definitio . Orthographia elemosynarius quoque accepta est.
  3. Decretum 3 Mai 2017 apud Legifrance . Patrick Le Gal (episcopus apud exercitus), Faut-il encore parler d'aumonier militaire? , 2007 [ nexus deficit ]
  4. Ministerium Iustitiae, de cultu in carceribus

Si vis plura legere [ recensere | fontem recensere ]

Bernd-Ulrich Hergemoller, 'Elemosinarius'. In: Lexikon des Mittelalters (LexMA) . tomo 3, Artemis & Winkler, Munchen/Zurich 1986 ː 1802 f. ISBN 3-7608-8903-4

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica , si potes!