Res novae Francicae
, sive
Gallica Revolutio
[1]
vel
Revolutio Gallica
(1789?1799), fuit aetas
radicalis
conversionis rerum publicarum in
historia Franciae
et
Europae
.
Monarchia absoluta
, quae
Franciam
multa saecula regnaverat, tribus annis dilapsa est.
Societas
Francica
immanem commutationem subiit dum iura
feudalia
,
aristocratica
, et
religiosa
, a
liberalibus
gregibus civilibus
vulgoque in viis
acriter oppugnata, in
vaporem
verterent. Priscae de
hierarchia
et
traditione
notiones principiis
Aetatis Humanitatis
ad
civitatem
et
iura quae abalienari non possunt
spectantibus concesserunt.
Praecursores Rerum Novarum Francicae fuerunt
philosophi
saeculi XVIII
, qui obiurgaverunt in schedis acerbis
ecclesiam
Christianorum
et
institutiones
Galliae; exempli gratia,
Carolus Montesquieu
,
Voltarius
,
Iohannes-Iacobus Rousseau
invocari debent. Die
17 Iunii
1789
,
tertius status
[2]
et pars nobilium et clericorum sibi nomen imposuerunt
Assemblee nationale,
id est
Conventum civitatis
.
Die
20 Iunii
, aliis nobilibus et clericis, rex iussit etiam se conventui iunxisse. Suffragium in statibus generalibus per statum, quod nobilibus clericisque favebat, in conventu per
caput
decretum est. Praeterea, die
9 Iulii
, Conventus, qui ab hoc die ergo dicitur
Assemblee Constituante,
decrevit se constitutionem parare debere.
Lutetiae
et in aliis
urbibus
Franciae a mense Aprili
1789
multi tumultus exarserunt, inter quos die
14 mensis Iulii
1789
carcer
Bastidae
(
Francice
Bastille
) a populo Lutetiae expugnatus est. Post quam iam die
4 Augusti
, conventus iura
feudorum
et
decima
pro
clericis
aboleverat,
Charta Hominis ac Civis Iurum
(
Declaration des droits de l'homme et du citoyen
) ut prooemium futurae Constitutionis promulgatum est a Conventu die
26 Augusti
1789
. Propter novos tumultus mense Octobri
1789
rex, qui
Versaliis
vivebat, coactus est a populo se
Lutetiam
transferre.
Mense Iulio
1790
, Conventus
disciplinam civilem pro clericis
(Francice:
Constitution civile du clerge
) adscivit, et rex eam die
26 Decembris
sanxit. Postea Conventus etiam clericos eos Constitutioni novae oboedire adegit.
Papa
Pius VI
mense Martio
1791
disciplinam civilem pro clericis condemnavit. Clerici et Francici omnes in duas partes discesserunt. Aliqui Res Novas acceperunt, alii fidem
Ecclesiae Catholicae
servaverunt. Hi clerici dicti sunt
refractaires,
quia ad iusiurandum supra novam Constitutionem recusaverunt.
Die
20 Iunii
1791
, rex Ludovicus XVI cum familia fugam e Francia conatus est, sed iam insequenti die in
Varena in Arduenna
[3]
comprehensus est, et Lutetiam redire debuit, et die
14 Septembris
Constitutionem sanxit, et postea novus conventus, dictus
Assemblee legislative,
electus est.
Die
20 Aprilis
1792
, Francia bellum contra
Austria
, quae a
Prussia
sustenta est, inderdixit. Iam die
14 Septembris
1791
urbs
Avenio
, quae ad
domania
sub
dicione pontificia
erat Franciae iuncta est. Post multas clades die
20 Septembris
1792
,
exercitus
Franciae praeclaram
pugnam
in
Valmy
vicit.
Anno autem
1792
, post quam iam die
10 Augusti
propter novos tumultus rex deprehensus cum familia et ad tempus ex munere motus est, die
21 mensis Septembris
regni
domui
Borbonicae
finis est factus. Quae cum ita essent, anno
1793
die
21 mensis Ianuarii
rex capitis damnatus supplicio affectus est. Paulo post, bellum etiam contra
Angliam
et
Nederlandiam
(et mense Martio
1793
Hispaniam
) inderditum est.
Die
16 Octobris
1793
post processum necata est
Lutetiae
etiam
regina
Maria Antonia
,
imperatorum
Francisci I
et
Mariae Theresiae
Austriae
filia.
Die
11 Aprilis
1793 Lutetiae tribunal revolutionis primum convenit, qui acerrime in inimicos Rerum Novarum Francicae ageret.
Franciam a die
6 Aprilis
1793
consilium salutis publicae
(
Francice
:
Comite de salut public
) a duodecim viribus constitutum duxit.
Tempus circiter a die
5 Septembris
1793
usque ad
mortem
Maximiliani a Robespierre
de facto dominus
consilii salutis publicae
dicitur
Terroris Regimen
, cum permulti homines (scilicet inter 35 000 et 40 000), qui etiam antea Res Novas Francicae sustinuerant, supplicio affecti sunt.
Die
5 Octobris
1793
, Conventus
calendarium republicanum
introduxit.
Propter coniurationem, cui etiam consilii salutis publicae aliqui socii, e.g.,
Iacobi Nicolai Billaud-Varenne
interfuerunt, die
27 Iulii
1794
Robespierre comprehensus est et insequenti die supplicio affectus est.
Unam legis e paginis de
disserentibus
Mense Augusto
1795
nova constitutio promulgata est. Secundum hanc Constitutionem, Francia a
Directorio
a quinque viris ducta est.
Rerum gestarum scriptores
putant Res Novas Francicae finem habuisse anno
1799
, cum
Napoleo
directorium abolevit et se primum consulem rei publicae Francicae fecit.
Res Novae Francicae saepe esse "coeptus
novi aevi
" viditur.
[4]
In Francia vim pecuniosorum et abundantiam Ecclesiae deiecta sunt, etsi ambo supervixerunt. Res novae mundum extra Franciam excitaverunt: Res Novae Russicae (
Revolutio Februaria Russica
et
Revolutio Octobris Russica
) adfecerunt, et notionibus Francicis
Mao Zedong
ad
Res Publica Popularis Sinarum
creatanda inspiratus est.
[5]
- Carlyle, Thomas (
2002
) [1837].
The French Revolution: A History
. The Modern Library.
ISBN
0375760229
- Censer, Jack; Lynn Hunt (2001).
Liberty, Equality, Fraternity: Exploring the French Revolution
. Pennsylvania: Pennsylvania State University Press
- Cole, Alistair; Peter Campbell (1989).
French electoral systems and elections since 1789
. Gower
- Dalton, Susan (2001).
“Gender and the Shifting Ground of Revolutionary Politics: The Case of Madame Roland” Canadian Journal of History
- Doyle, William (1990).
The Oxford history of the French Revolution
(3rd ed.). Oxford: Oxford University Press.
ISBN
0192852213
- Doyle, William (2001).
The French Revolution: A very short introduction
. Oxford: Oxford University Press.
ISBN
0192853961
- Doyle, William (2002).
The Oxford history of the French Revolution
(2nd ed.). Oxford University Press.
ISBN
019925298X
- Frey, Linda; Marsha Frey (2004).
The French Revolution
. Westport, Connecticut: Greenwood Press.
ISBN
0313321930
- Furet, Francois (1995).
Revolutionary France, 1770?1880
. Blackwell Publishing.
ISBN
0631198083
- Hanson, Paul (2009).
Contesting the French Revolution
. Blackwell Publishing.
ISBN
9781405160834
- Hibbert, Christopher (1980).
The Days of the French Revolution
. New York: Quill, William Morrow.
ISBN
0688037046
- Levy, Darline Gay and Harriet B. Applewhite. “Women and Militant Citizenship in Revolutionary Paris,” in Rebel Daughters, ed. Sara e. Melzer and Leslie W. Rabine (New York: Oxford University Press 1992).
- Kennedy, Emmet (1989).
A Cultural History of the French Revolution
. New Haven: Yale University Press
- Lefebvre, Georges (1971).
The French Revolution: From Its Origins to 1793
. Columbia University Press.
ISBN
0231085982
- Marquise de Maintenon “Instruction to the Nuns of St. Louis,” in Writings by Pre-Revolutionary French Women. ed. Anne R. Larsen and Colette H Winn. (New York: Garland Publishing Inc., 2000), 321.
- McManners, John (1969).
The French Revolution and the Church
. New York: Harper and Row
- Mousset, Sophie (2007).
Women’s Rights and the French Revolution
. Joy Poirel. Transaction Publishers.
ISBN
0765803453
- Neely, Sylvia (2008).
A Concise History of the French Revolution
. Rowman & Littlefield.
ISBN
0742534111
- Rude, George (1991).
The French Revolution: Its Causes, Its History and Its Legacy After 200 Years
. Grove Press.
ISBN
0802132723
- Schama, Simon (2004) [1989].
Citizens
. Penguin.
ISBN
0141017279
- Scott, Joan Wallach.
1992
. “A Woman Who Has Only Paradoxes to Offer.” In
Rebel Daughters,
ed. Sara e. Melzer et Leslie W. Rabine. Novi Eboraci: Oxford University Press.
- Soboul, Albert (1977).
A short history of the French Revolution: 1789?1799
. Geoffrey Symcox. University of California Press, Ltd.
ISBN
0520034198
- Walker, Leslie H.
2001
. "Sweet and Consoling Virtue: The Memoirs of Madame Roland." Eighteenth-Century Studies, French Revolutionary Culture, 403?419.
http://0-www.jstor.org.bianca.penlib.du.edu/
[
nexus deficit
]
.
- “Women.” The Encyclopedia of Diderot and d’Alembert. University of Michigan Library, n.d. Web. 10/29/09. <
http://quod.lib.umich.edu/d/did/
>.
Nexus interni