Vide etiam paginam discretivam:
Magus
.
Magi
(
Graece
μ?γοι
) in
Evangelio secundum Matthaeo
fuerunt
sapientes
qui, cum natus esset
Iesus
, eum adoratum advenerunt, dicentes: "Ubi est qui natus est
rex
Iudaeorum
? Vidimus enim stellam eius in oriente, et venimus adorare eum" (Matt. 2:2). Hi magi
tria
munera obtulerunt:
aurum
,
thus
,
myrrham
.
Paulatim multae fabulae vel legenda de magis facta sunt, et magi postremo ut tres reges describebantur, qui tres terras
continentes
tum notas
Europam
,
Asiam
, et
Africam
repraesentarent. Nomina horum magorum sunt
Caspar
,
Melchior
,
Balthasar
, quae nomina forsitan inventa sunt ut litterae CMB explicarentur quae "Christus Mansionem Benedicat" dicere volunt. Unus horum magorum (saepe, non semper, Balthasar) ut niger describitur, qui Africam repraesentet, sed in America Hispanica saeculorum
septimi decimi
et
duodevicensimi
non ut niger, sed ut
indigena Americanus
.
Sancti Magi sunt
Coloniae Agrippinae
patroni
. Fama fert
Flaviam Iuliam Helenam Augustam
sanctam reliquias in
Palaestina
invenisse. Tum reliquiae magorum
Mediolanum
portatae sunt. Deinde
Fridericus I Barbarossa
, Caesar Augustus, Mediolano expugnato, reliquias episcopo Coloniensi
Rainoldo de Dassel
dono dedit. Reliquiae
23 Iulii
anni
1164
Coloniam advenerunt; ex quo tempore Coloniae sunt. Mediolani in ecclesia sancti Eustorgii ingens arca lapidea adhuc exstat, in qua reliquiae horum trium magorum conditae erant, antequam Coloniam deportatae sunt.
Sollemnitas
Magorum est in
ecclesia catholica
6° Ianuarii
(vel secundum
calendarium
paganum
a.d. VIII Idus Ianuarias) vel die
Sollemnitatis Epiphaniae Domini
. Hoc die parvuli vel
ministrantes
veste magorum induti ostia pulsant, hymnos cantant, poemata dicunt, mansionem ad omnem annum sequentem benedicunt et parvam pecuniam
organizationibus
caritativis precantur. In porta mansionis scribunt numerum anni et litteras benedictionis, exempli gratia MM+C+M+B+IX.
Sic historia Magorum in Evangelio secundum Matthaeum narratur:
Cum autem natus esset Iesus in
Bethlehem
Iudaeae in diebus
Herodis
regis, ecce Magi ab oriente venerunt
Hierosolymam
dicentes: "Ubi est, qui natus est, rex Iudaeorum? Vidimus enim
stellam
eius in oriente et venimus adorare eum". Audiens autem Herodes rex turbatus est et omnis Hierosolyma cum illo; et congregans omnes principes sacerdotum et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi
Christus
nasceretur. At illi dixerunt ei: "In Bethlehem Iudaeae. Sic enim scriptum est per
prophetam
: 'Et tu, Bethlehem terra
Iudae
, nequaquam minima es in principibus Iudae; ex te enim exiet dux, qui reget populum meum Israel'". Tunc Herodes, clam vocatis Magis, diligenter didicit ab eis tempus stellae, quae apparuit eis; et mittens illos in Bethlehem dixit: "Ite et interrogate diligenter de puero; et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum". Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. Et intrantes domum viderunt puerum cum
Maria
matre eius, et procidentes adoraverunt eum; et apertis thesauris suis, obtulerunt ei munera,
aurum
et
tus
et
myrrham
. Et responso accepto in somnis, ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
[1]
Nexus interni
- Biblia
Sacra iuxta
Vulgatam
Clementinam
. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P., et Laurentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salamanticensi. Quarta Editio.
Biblioteca de autores Cristianos.
Matriti
1965
.