Iulianus Gracq
Iulianus Gracq
, natus die
27 Iulii
anno
1910
Saint-Florent-le-Vieil
, mortuus die
22 Decembris
anno
2007
Andecavi
, scriptor
Francicus
surrealista
inspiratus ab
Andrea Breton
fuit. Etiam motus romantici fautor fuit sub specie
Hoelderlini
,
Novalis
et
Ricardi Wagner
.
Anno
1951
operi eius
Le rivage des Syrtes
Praemium Goncourt
tributum est, quod honorum contemptor recusavit die
3 Decembris
1951. Gracq inter auctores modestos numerandus, qui res biographicas in operibus negligunt. Eum moverunt et
romanticismus
et
surrealismus
; in libris saepe
imaginatio
libera cum symbolis confunditur. Verum nomen eius fuit
Louis Poirier
.
Annis inter 1921 et 1928 discipulus in hospitio meritorio
Portu Namnetum
erat, antequam unum annum
Lutetiae
in Lyceo Henrici IV disceret. Anno 1930 admissus est in
Scholam normalem superiorem
ut geographiae studiis se involveret. Eodem tempore autem Schulam liberam politicarum scientiarum frequentabat cum absolutorio anno 1933. Postquam veniam docendi pro historia geographiaque nactus esset anno 1935 magister Portu Namnetum et
Coriosopiti
fuit. Praefectus militum ex anno 1939 in
Secundo bello mundano
bellans anno 1940 a
Germanis
captus est. Captivus Burghammer apud
Hoyerswerda
in
Saxonia
factus est; bello terminato
Ambiani
et
Andecavi
institutoris munere fungebatur et anno 1947 Lutetiae in Lyceo Claudii Bernard institutus est. Ibidem anno 1970 rude donatus est.
In pueritia captatus est libris
Iulii Verne
,
Edgari Allan Poe
et
Stendhal
. Lutetiae autem eum
Arthuri regis
fabula tetigit, fortasse
Wagneriani
melodramatis
Parsifal
ostensio. In vestigiis equitum etiam inter fecit in
Cornubiam
; eodem tempore de
Britannia Minore
studere coepit. Momentum aliud magni momenti fuit lectura mythistoriae
Andreae Breton
cui titulus
Nadja
. De his omnibus indicia et signa in libris Iuliani Gracq facile inveniri possunt.
Cum Editiones Gallimard opus quoddam eius vulgari noluissent, anno 1938 liber primus
Au chateau d'Argol
in domo editoria Iosephi Corti in lucem prolatus est. Andreas Breton ipse, surrealismi rex, criticos suscitavit. Quamquam Gracq numquam inter surrealistas erat, semper spiritum eorum hauriebat. Bene vixit qui bene latuit: Gracq remotus per tempus novissimum in communi natali vitam degebat.
Gracq, cum anno 1943 fabulam Romanensem emblematicum
Auf den Marmorklippen
Ernesti Junger
legisset, revelationem sensit: multa similia quoad scribendi genus et argumenta in libris Iuliani Gracq deteguntur. Junger auctor Germanus tantopere dilectus eum convenit pluries. Drama eius unicum
Le Roi pecheur
anno 1949 e scaenis productum a criticis minimi aestimatum est. Gracq offensus
litterarum Francogallicarum
institutorum fastidium inde habebat. Anno 1950 in periodico "
Empedocle
" manifestum acerrimum de statu deplorabili litterarum et praemiorum litterariorum in Francia scripsit.
Praemium Goncourt
anno 1951 pro libro
Le Rivage des Syrtes
recusans animos multos excitavit. Ex annis 1960 ficticia minus valebant - econtra commentationes et recensiones pangere praeferebat (
Preferences
,
Lettrines I
,
Lettrines II
sowie
En lisant, en ecrivant
), ubi eruditio et sagacitas Iuliani Gracq optime cernuntur. Opera eius in notissima Bibliotheca Pleiadum edita sunt, quo exprimitur reverentia adversus Iulianum Gracq scriptorem.
- Au chateau d'Argol.
Mythistoria. 1938.
- Un beau tenebreux.
Mythistoria. 1945.
- Liberte grande.
Poemata/textus. 1946.
- La sieste en Flandre hollandaise.
Cogitationes. 1946.
- Andre Breton.
Commentatio. 1948.
- Le Roi pecheur.
Drama. 1948.
- La Litterature a l'estomac.
Manifestum. 1950.
- Le Rivage des Syrtes.
Mythistoria. 1951.
- Les terres du couchant.
Fragmentum mythistoricum. 1953. (editio prima anno 2014 Lutetiae,
ISBN 978-2-7143-1133-7
)
- Un balcon en foret.
Narrationes. 1958.
- Preferences.
Commentationes. 1961.
- Lettrines I.
, Recensiones. 1967.
- La Presqu'ile.
, Novellae. 1970.
- Lettrines II.
, Criticae de litteris. 1974.
- Les Eaux etroites.
, Narratio. 1976.
- En lisant, en ecrivant.
, Criticae de litteris. 1980.
- La Forme d'une ville.
1985.
- Autour des sept collines.
1988.
- Carnets du grand chemin.
1992.
- Entretiens.
2002.
- Opera omnia:
- Œuvres completes I.
(=
Bibliotheque de la Pleiade.
Tomus 354). Gallimard, Lutetiae 1989,
ISBN 2-07-011162-8
.
- Œuvres completes II.
(=
Bibliotheque de la Pleiade.
Tomus 421). Gallimard, Lutetiae 1995,
ISBN 2-07-011287-X
.
- 1971:
Rendez-vous a Bray
- 1979:
Un balcon en foret
- Walter Pabst (ed.):
Der moderne franzosische Mythistoria. Interpretationen.
Erich Schmidt, Berolini 1968 (De
Auf Schloß Argol
)
- Oskar Roth:
Hermes und Herminien. Mythologie und Hermetik bei Julien Gracq.
Universitatsverlag C. Winter, Heidelbergae 1992.
- Roger Aim,
Julien Gracq - Prix Goncourt 1951 - Histoire d'un refus
, Joue-les-Tours, La Simarre, 2020.
- Roger Aim,
Julien Gracq - Jour d'octobre
, Joue-les-Tours, Christian Pirot, 2016.
- Roger Aim,
Julien Gracq - 3, rue du Grenier a Sel
, Rome, Portaparole, 2012.
- Annie-Claude Dobbs,
Dramaturgie et Liturgie dans l’œuvre de Julien Gracq
, Lutetiae, Jose Corti, 1972.
- Philippe Berthier,
Julien Gracq critique
, Ludguni, Presses Universitaires de Lyon, 1990.
- Alain-Michel Boyer,
Julien Gracq, Paysages et memoire
, Nantes, ed. Cecile Defaut, 2007.
- Frederic Canovas,
L'Ecriture revee
, Lutetiae, L'Harmattan, 2000.
- Jean Carriere
,
Julien Gracq, qui etes-vous ?
, Lugduni, La Manufacture, 1986.
- Alain Coelho,
Franck Lhomeau
, Jean-Louis Poitevin,
Julien Gracq, ecrivain
, Le temps Singulier/SILOE, 1988.
- Antoine Compagnon,
Les antimodernes, de Joseph de Maistre a Roland Barthes
, Lutetiae, Gallimard, 2005
- Eric Faye,
Le Sanatorium des malades du temps
, autour de Gracq, Buzzati, Mann, Jose Corti, 1994.
- Marie-Annick Gervais-Zaninger et Stephane Bikialo,
Julien Gracq. Un balcon en foret / La presqu'ile
, Lutetiae, Atlande, 2007
- Simone Grossman,
Julien Gracq et le surrealisme
, Lutetiae, Jose Corti, 1980.
- Hubert Haddad,
Julien Gracq. La Forme d'une vie
, Lutetiae, Editions Zulma, 2004.
- Jean-Louis Leutrat,
Julien Gracq
, Lutetiae, Seuil, coll. ≪ Les contemporains ≫, 1991.
- Jean de Malestroit,
Julien Gracq. Quarante ans d'amitie 1967-2007
, Editions Pascal Galode, coll. ≪ Univers litteratures ≫, 2008.
- Michel Murat,
L'Enchanteur reticent, essai sur Julien Gracq
, Lutetiae, Jose Corti, 2004.
- Dominique Perrin,
De Louis Poirier a Julien Gracq
, Lutetiae, Classiques Garnier, 2009.
- Revue Jules Verne 10,
entretien inedit
de Julien Gracq avec Jean-Paul Dekiss, 2000.
- Jean Pelletier,
Julien Gracq, verites et legendes
, Lutetiae, Editions du Chene, 2001.
- Mael Renouard,
L'œil et l'attente : sur Julien Gracq
, Chambery, Comp'Act, 2003.
- Bernard Vouilloux,
Julien Gracq. La Litterature habitable
, Lutetiae, Editions Hermann, 2007.