Tertium Concilium Toletanum
fuit synodus episcoporum Hispaniarum, die
8 Maii
anno
589
convocatum a
Reccaredo rege
, in quo
Visigothi
omnes ex
arianismo
in
fidem Catholicam
conversi sunt. Etiam ob concilium
gens Suevica
conversa est. Concilium damnavit synodum Arianum anni
580
, a
Liuvigildo
vocatum.
Reccaredus iussit actas concilii leges fuissent, et is eas confirmavit. Archiepiscopi
Masona
Emeritensis
et
Leander
primatus quoque confirmaverunt, et tunc ceteri ecclesiastici.
In hoc concilio, clausula nova inclusa est in
Symbolum Nicaenum
. Quod concilium Gothos in fidem Catholicam e
Arianismo
convertebat, sententia
filioque
creata est, ita Ariani Gothi differentiam vidissent inter fides Trinitariam et Arianam. Haec clausula fuit causa schismatis inter ecclesias Romanam et Orientalem
saeculo XI
.
23 canones subscripti sunt ab episcopis Hispanis, inter quos:
- Primus, qui auctoritatem Papae Ecclesiaeque Catholicae confirmavit.
- Secundus, qui novum
credo
apud Hispanos concepit, cum clausula
filioque
.
- Quintus, qui vetuit, ne ecclesiastici conversi in matrimonio viverent.
- Nonus, qui aedificia Arianorum dioecesibus Catholicis tradidit.
- Decimustertius, qui vetuit, ne ecclesiastici a iudicibus saecularibus iudicarentur.
Historia Gothorum
Isidori Hispalensis
dixit:
Synodum deinde episcoporum ad condemnationem
Arianae haeresis
, de diversis
Hispaniae
et
Galliae
provinciis congregat. Cui concilio idem religiosissimus princeps interfuit, gestaque eius praesentia sua et subscriptione firmavit, abdicans cum omnibus suis perfidiam, quam hucusque
Gothorum populus
, Ario docente, didicerat, et praedicans
trium personarum unitatem in Deum
, Filium a Patre consubstantialiter genitum esse, Spiritum sanctum inseparabiliter a Patre Filioque procedere, et esse amborum unum Spiritum, unde et unum sunt.
[1]
Chronicon
Iohannis Biclarensis
dixit:
Sancta synodus episcoporum totius Hispaniae,
Galliae
et
Gallaetiae
in urbe
Toletana
praecepto principis
Reccaredi
congregatur episcoporum numero LXXII
[2]
, in qua synodo intererat memoratus Christianissimus
Reccaredus
, ordinem conversionis suae et omnium sacerdotum vel
gentis Gothicae
professionem tomo scriptam manu sua episcopis porrigens et omnia, quae ad professionem fidei orthodoxae pertinent, innotescens cuius tomi ordinem decrevit Sancta episcoporum synodus canonicis applicare monimentis. Summa tamen synodalis negotii penes sanctum Leandrum Hispalensis ecclesiae Episcopum et beatissimum Eutropium monasterii Seruitani abbatem fuit. memoratus vero Reccaredus rex ut diximus, sancto intererat concilio, renovans temporibus nostris antiquum principem
Constantinum Magnum
sanctam
synodum Nicaenam
sua illustrasse praesentia nec non et Marcianum, Christianissimum imperatorem, cuius instantia Chalcedonensis Synodi decreta firmata sunt; siquidem in Nicaena urbe
haeresis Ariana
et initium sumpsit et damnationem meruit radicibus non amputatis [. . .]. A vicesimo ergo imperii Constantini principis anno, quo tempore
haeresis Ariana
initium sumpsit, usque in octavum annum Mauricii principis Romanorum, qui est
Reccaredi
quartus Regni annus
, anni sunt CCLXXX, quibus
ecclesia Catholica
huius haeresis infestatione laboravit: sed favente domino vicit, quoniam fundata est supra petram.
[3]
- Fouracre, Paul. (2005). The Catholic Visigothic kingdom. In
The New Cambridge Medieval History
(Vol. 1, pp. 346-370). Cambridge: Cambridge University Press.
- Archdiocese of Toledo. (1991).
El Concilio III de Toledo : XIV centenario, 589-1989
. Toledo: Arzobispado de Toledo.
- Beltran Torreira, F. M. (1989). La conversion de los suevos y el III Concilio de Toledo.
Mayurqa
, 22(1).
- Castellanos, S
. (2007).
Los godos y la cruz : Recaredo y la unidad de Spania
. Madrid: Alianza Editorial.
- Ramos-Lisson, Domingo. (2008). "Communio" y recepcion de textos conciliares en el III Concilio de Toledo (589).
Scripta Theologica: Revista De La Facultad De Teologia De La Universidad De Navarra
, 40, 13-34.
- Stocking, R. (2000).
Bishops, councils, and consensus in the Visigothic Kingdom, 589-633
(History, languages, and cultures of the Spanish and Portuguese worlds). Ann Arbor: University of Michigan Press.
- ↑
Historia Gothorum
Isidori
53.
- ↑
Provinciarum Lusitaniae, Cathaginensis, Tarraconensis, Gallaeciae et Baeticae
- ↑
Chronicon Iohannis Biclarensis
, 590.1 = vv. 331-368.