Benedictus PP. XV
(natus
Iacobus Paulus Ioannes Baptista Della Chiesa
Genuae
die
21 Novembris
1854
nobili genere, filius Iosephi; mortuus die
22 Ianuarii
1922
) fuit
Papa
catholicus,
episcopus
Romanus a die
3 Septembris
1914
.
Familia quoque matris Ioannae Migliorati a
Neapoli
nobilis erat et Ecclesiae iam
Papam
Innocentium VII
donaverat.
Sententia eius apostolica erat "In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum."
Iussu patris Iacobus Della Chiesa ante
Romae
studium
theologiae
apud praeclarum
Collegium Capranicense
,
Academiam nobilum ecclesiasticorum
(
Italiane
:
Accademia dei Nobili Ecclesiastici
) atque
Pontificiam Universitatem Gregorianam
Genuae studia
iurisprudentiae
ab anno
1872
usque ad annum
1875
fecit.
Iacobus Della Chiesa
presbyter
die
21 Decembris
anno
1878
Romae ordinatus est, postea fuit scriba nuntii apostolici in
Hispania
cardinalis
Mariani Rampollae Tindari
.
Cum anno
1887
Papa
Leo XIII
Marianum Rampollam
Cardinalem Secretarium Status
nominavit, Della Chiesa vicarius eius factus est.
Die
16 Decembris
anno
1907
Iacobus Della Chiesa episcopus
Bononiae
nominatus est dieque
25 Maii
1914
cardinalis
Sanctae Romanae Ecclesiae semper a
Pio X
creatus est.
Die
III Septembris
anno
1914
, cardinales eum in summum pontificem elegerunt. Iacobus Della Chiesa
nomen pontificale
sibi Benedictum XV imposuit ad honorem
Benedicti XIV
, qui etiam episcopus Bononiae fuerat et postea papa.
Benedictus XV fuit papa
Ecclesiae Catholicae Romanae
inter
primum bellum mundanum
. Papa semper et assidue pro
pace
et contra
bellum
, quod dixit inanem stragem et mortem voluntariam
Europae
esse, congreditur.
Anno
1917
in solemnitate Dominica
Pentecostes
, Benedictus XV
Codicem Iuris Canonici
promulgavit.
Die
1 Maii
1917
, cum
motu proprio
Dei Providentis
papa Benedictus praesentem
Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus
(tunc Congregationem pro Ecclesia Orientali) a Congregatione de Propaganda Fide separavit.
Benedictus XV duodecim
encyclicas
epistulas scripsit:
- Ad beatissimi Apostolorum principis
(die
1 Novembris
1914
) contra primum bellum mundanum et pro unitate
Ecclesiae
- Humani generis redemptionem
(die
15 Iunii
1917
) de precatione Dei verbi
- Quod iam diu
(die
1 Decembris
1918
) de costituenda
pace
conventus
- In hac tanta
(die
14 Maii
1919
)
- Paterno iam diu
(die
24 Novembris
1919
)
- Pacem, Dei munus pulcherrimum
(die
23 Maii
1920
) de
pace
et de
iure gentium
- Spiritus Paraclitus
(die
15 Septembris
1920
) de
Sacra Scriptura
- Principi apostolorum Petro
(die
5 Octobris
1920
)
- Annus iam plenus
(die
1 Decembris
1920
)
- Sacra propediem
(die
6 Ianuarii
1921
)
- In praeclara summorum
(die
30 Aprilis
1921
) de
Dante Alagherio
- Fausto appetente die
(die
29 Iunii
1921
) de
Sancte Dominici