Antiquitas posterior: Imperium Romanum Orientale
recensere
Radices imperii in
antiquitate posteriore
(
284
usque
641
) locandae sunt. Imperium Byzantinum numquam proprie conditum est, sed revera pars orientalis imperii Romani usque 1453 exstans fuit et ea de causa
Imperium Romanum
ipsum fuit. Quaestioni de principio historiae propriae Byzantinae simpliciter responderi non potest, quod varias definitiones adhibere liceat. In usum recepta est opinio imperii Byzantini initium positum esse ab imperatore
Constantino Magno
, qui primus
Christianismo
faveret. Sed imprimis urbem
Constantinopolem
condidit: Inter annos
325
et
330
municipium
antiquum nomine
Byzantium
amplissime extendi atque ornari curavit nomineque suo glorificavit. Vetus nomen
Byzantium
etiam provixit atque
novo aevo
per totius imperii descriptionem adhibitum est. Iam prius imperatores saepe sedem suam in urbibus, quae imperii finibus propiores quam Roma sitae erant, collocaverant ad limites melius defendendos. Romae post dominationem
Maxentii
iam nulli imperatores sedes habebant. Constantinopoli alter
senatus
institutus est, qui sub dominatione
Constantii II
Romano senatui
par factus est. Gradatim Constantinopolis munus capitis provinciarum orientalium assumpsit. Exeunte
saeculo quarto
etiam nomen
Nova Roma
in consuetudinem venit, etiamsi Roma
caput mundi
remanebat.
Theodosio I
imperatore Constantinopolis constans sedes imperatorum orientalium facta est.
Post Constantini mortem anno
337
plerumque complures
Augusti
imperium inter se dividebant, quorum alius aliae parti imperii praefuit. In provinciis orientalibus Constantius II (
337
?
361
) et post eius mortem
Valens
(
364
?
378
) et Theodosius I (
379
?
395
) dominium tenuerunt. Post mortem Theodosii, cui anno
394
/
395
ultimo contigit vetus imperium Romanum coniungere, imperium anno
395
iterum in partem occidentalem (
Honorius
) et orientalem (
Arcadius
) divisum est. Nunc quidem divisio perdurabat: Ea de causa Arcadius a quibusdam primus imperator orientalis dicitur. Tamen leges auctoritate utriusque imperatoris (sc. occidentalis atque orientalis) dari atque
consules
alterius partis agnosci solebant.
Exeunte
saeculo tertio
migrationes
variarum gentium barbarorum coeperunt. Primo imperium orientale severe a barbaris, e.g. a
Gothis
, pressum est.
Proelio Hadrianopolitano
anno
378
cladem gravem accepit, posthac
Gothi
ab imperatore Theodosio foederati nominati sunt. Ineunte
saeculo quinto
Hunni
ac
Germani
animum in imperium occidentale, quae fuit pars infirmior, verterunt. Quamquam imperio orientali non numquam incursiones
Sassanidarum
repulsandae erant, tamen inter annos
387
et
502
plerumque pacem agebat. Anno
410
Roma a
Visigothis
capta est, quare mundus Romanus valde perturbatus est. Pars orientalis imperii autem praeter provincias
Balcanicas
, quae gravissime vastatae sint, incolumis manebat. Nonnumquam altera imperii pars alteri auxiliari conabatur. Expeditio navalis anno
467
/
468
contra
Vandalos
, etsi frustra suscepta est, cum quasi omnino ab imperio orientali sustentata esset tamen benevolentiam unius partis erga alteram demonstravit. Imperium autem orientale, cum vix vires ad integritatem suam retinendam intendere potuit, interitum partis occidentalis avertere non potuit.
Exeunte
saeculo quinto
pars quoque orientalis in pericula delapsa est. Eo tempore magna pars copiarum originis
barbarae
fuit (notissimus eorum est quidam
magister militum
nomine
Aspar
), quibus Romani magis magisque ingrati facti sunt. Multi enim veriti sunt, ne imperio orientali idem fatum immineret quod parti occidentali.
Leone I
imperante (
457
?
474
) aequilibrium inter
Gothos
et
Isauros
, incolas provinciae eiusdem nominis in
Asia Minore
sitae, fieri conatum est. Leo etiam novum obsequium palatinum instituit nomine
Excubitores
, in quorum numero multi Isauri erant, eo consilio, ut cuipio imperatori fideliter servituri essent. Atque adeo Asparo anno
471
necato Isaurus ipse nomine
Zeno
ad regnum pervenit. Itaque inter annos
470
et
500
imperatores exercitus gradatim in potestatem suam redegerunt, cum imperatori
Anastasio I
contingeret auctoritatem Isaurorum quoque diminuere. Haud absurdum est opinari id minime controversiam barbarorum et Romanorum, sed solum certamen potestatis inter auctoritatem imperatoris et duces exercitus fuisse. Quoniam imperatores denique praevaluerunt, auctoritas eorum firmata est.
Eodem fere tempore imperii occidentalis finis advenit.
Romulus Augustulus
, impotens infans, ultimus imperator occidentalis coronatus, anno
476
a quodam magistro militum nomine
Odoacer
dimissus et abrogatus est. Ultimus quidem imperator ab imperio orientali agnitus
Iulius Nepos
fuit, qui anno
480
in
Dalmatia
mortuus est. Imperator orientalis nunc
de iure
solus dominus totius imperii factus est, etsi provinciae occidentales de facto amissae sunt. Plurima regna barbarorum tamen imperatorem Constantinopolitanum summum principem veteris orbis Romani esse agnoverunt. Imperator Anastasius I opes imperii auxit aerariumque divitiis implevit.
Saeculo sexto imperator
Iustinianus I
(
527
?
565
) magistros suos militum nomine
Belisarius
et
Narses
provincias imperii occidentalis recapere iussit.
Italia
, litora
Africae
et
Baeticae
imperio iterum adiuncta sunt, quare
Imperium Romanum
ad breve tempus paene restitutum est. Bellis contra Gothos Vandalosque gerendis et propulsatione
regni Sassanidarum
, demum
Inguinali plaga
saeviente, quae plurimas partes imperii severiter contrivisset, vires imperii graviter deminutae sunt. Tamen Iustiniano regnante, qui ultimus imperator lingua Latina usus est, basilica
Hagia Sophia
erecta est, ecclesia maxima
Medii Aevi
et ultimum monumentum
Antiquitatis
. Praeterea anno
534
ius antiquum Romanum recollatum et in quibusdam codicibus
Corpus iuris civilis
nominatis edictum est. Quamquam persaepe ad concordiam cohortebatur in rationibus religiosis unitatem ecclesiarum non confecit. Litigium assiduum inter
Monophysitismi
et ecclesiae Constantinopolitanae diversas doctrinas, praeterea aerarium propter bella diuturna quasi vacuatum illis, qui ei successerunt, in imperio regendo magno impedimento fuerunt. Iustinianus saepe ultimus imperator vere Romanus iudicatus est. Post eum imperatores usum linguae Latinae etiam in administratione imperii magis magisque deminuebant. Imperator
Mauricius
, qui
Ravennae
et
Carthagine
Exarchatus instituit, demum separationem administrationis civilis et militaris a Romanis antiquitate posteriore decretam abolevit, quamquam in reliquo imperio aliquamdiu sustentabatur.
A secunda saeculi sexti parte imperium ruinae fortunarum et invasionis barbarorum causa iterum severiter adfligebatur.
Iustinus II
, qui imperatori Iustiniano successit,
Langobardos
occupatione maioris partis Italiae prohibere non potuit. Anno
572
contra
Persas
bellum coepit. Quidam scriptores eius temporis eum imprimis cupiditate gloriae divitiarumque commotum esse dicunt. Forsitan autem ut patronus Christianorum aliter facere non potuit, quin seditionem
Armenorum
adiuvaret, qui auxilium petiverant. Ob clades copiarum suarum insanus factus est. Simul
Slavi
ex fere anno 580 ad paeninsulam
Balcanicam
pervenerunt eamque usque ad septimum saeculum
frequentabant
.
Nex
Mauricii
, cui anno
591
pacem commodam cum Persis componere contigit, imperio magno damno fuit. Ex anno
603
rex regum
Chosroes II
omnium fere potiri provinciarum orientalium coepit. Anno
620
etiam
Aegyptum
Syriamque
, quaestuosas omnium Romanarum provincias, in arbitrium suum redegit. Sex annis post exercitus Persicus Constantinopolim ipsam oppugnavit. Cum
Avari
una cum subiectis gentibus Slavicis urbem e partibus Europaeis aggrederentur, nullam iam spem imperio remanere visum est, quoniam insuper
Heraclius
Carthaginis
exarchus cum
Phoca
usurpatore, qui post mortem Mauricii rebus moderabatur, in certamen dominationis venit. Ille anno
610
tyrannum depulit atque audaciter pugnans Persas provincias nuper captas deserere coegit. Immo ipse anno
622
in
Mesopotamiam
inrupit ibique anno
627
in supremo
proelio apud Niniven
devicit. Itaque Persae omnes provincias ex anno
603
captas reddere properaverunt; paulo post Persia ipsa bellis civilibus vexata statum perturbatum iniit. Hostibus summo labore superatis vires imperii exhaustae sunt. Nobilitas senatoria, antea quasi fundamentum imperii, quae a Phoca tyranno iam severe diminuta sit, dissoluta est. Etiam Balcanica paeninsula diu e dicione imperiali delapsa est. Tamen Heraclius victoriam adeptam luxuriose celebrari iussit.
Tamen tempus recreandi imperii brevius fuit: Cum paulo post
Arabes
nuper
islamizati
impetum rapidum fecerunt, propter fatigationem vires ad provincias defendendas Romanos defecerunt. Proelio anno
636
apud
Hieromycem
amnem facto Heraclius coactus est provincias nuper recuperatas hostibus concedere. Exercitus
Caliphae
Omari
omnes provincias orientales praeter Asiam Minorem occupaverunt, anno
698
Carthagine capta etiam
exarchatus
homonymus perditus est.
Heraclius linguam Graecam, quae omni ratione iam diu in imperio orientali praevalebat, solum sermonem publicum constituit. Hac mutatione, ut quidam ducunt, initium novi imperii factum est, quod in historiographia moderna
Byzantinum
appellatur. Cum titulum
imperator
abiceret seque
Basileus
appellari iuberet, saepe ultimus imperator Romanus orientalis simulatque primus imperator Byzantinus putatur. Consensus est inter historicos saeculum septimum discrimen magni momenti fuisse. Utrum tria saecula sequentia inter historiam Romanam an Byzantinam numeranda sint, disputatur.
Anno
636
imperium Byzantinum in extremo situm est. Aliter ac
regnum Sassanidarum
anno
651
vi
Arabum
submissum ommnibus copiis post
Taurum
montem retractis Arabes saltem
Asia Minore
prohibere potuit, etsi
Musulmani
paeninsulam
quotannis vastabant.
Saeculo septimo
, classis imperialis, quae antequam sola dominium
Maris Mediterranei
tenebat, ante litus urbis Lyceae
Phoenicis
victa est. Cum Asia Minor vix retineretur,
Slavi
atque
Bulgari
maximam
Balcaniae
partem populabant ac frequentabant. Itaque Romanis nihil fuit reliqui praeter
Asiam Minorem
, insulas Graecas, atque ipsam urbem regiam.
Dum autem imperium regiones amittit, simul aequabilitate crevit. Sedes culturae classicae olim
poleis
erant, nunc autem urbes aut desertae aut graviter minutae sunt (oppida munificata
castra
nuncupata sunt). Cum provinciae orientales ex quinto fere saeculo Christum more
monophysitico
, qui
concilio Chalcedonense
anno
451
habito ab
ecclesia
haereticus existimatus est, coluerint, fortasse explicari potest, cur Arabes tam libenter dominos acceperint. Etiamsi magnam partem provinciarum vectigaliumque amisisset, reliquum corpus imperii tamen paratius ad defendendum fuit.
Condicionibus temporibusque profunde mutatis institutiones antiquae mutandae fuerunt. Mirum est, ut imperium eo tempore impetum hostium sustinere posset. Praeter discordiam ducum Arabicorum, cum constanter de praeda in pristinis provinciis Romanis ac Persicis capta certarent, et naturam
Tauri montis
Asiam Minorem quasi munitionem circumvallantis, res magni momenti fuit institutio quarundam dioecesium nomine
Themata
. Verisimiliter post mortem Heraclii creatae sunt deminutioni vel ruinae urbium occurrendi causa. Constat eo tempore culturam classicam in imperio extinctam esse. Coepit historia mediaevalis imperii Byzantini.
Saeculo septimo
et
octavo
hostes imperium assiduis impetibus vexabant.
Constans II
sedem suam inter annos
661
et
668
Syracusas
movit, fortasse defensionem navalem contra Arabes instruendi causa, tamen successores eius in orientem reverterunt. Anno
681
imperator
Constantinus IV
coactus est regnum Bulgarorum nuper conditum agnoscere. Anno
678
Arabibus primum urbem capitalem oppugnantibus Byzantini solum mirabili adhibendo apparatu nomine
ignis Graecus
, materiam etiam in superficie maris ardentem dissipante, victoriam adepti sunt.
Imperator
Iustinianus II
, ultimus dynastiae Heraclii, primus fines imperii denuo propagare coepit. Slavos e Balcania in Asiam Minorem transferri curavit eo consilio, ut regionibus ad fines Arabum spectantes praesidio essent. Item pars incolarum Asiae Minoris in confinia
Balcanica
deportata est. Iustinianus autem anno 695 per coniurationem depositus mutilatus et in exilium missus est, ubi virginem nobilem e gente
Chasarorum
in matrimonium duxit. Bulgaris adiuvantibus iterum ad regnum pervenit, deinde anno 711 necatus est.
Urbi infestissimam obsidionem Arabes anno 711 susceperunt; solum sollertia imperatoris
Leonis III Isauriani
, propter fortitudinem classis Romanae, quod iterum efficaci modo igni Graeco usa est, et hiemiem acrem Arabibus gravissimas iacturas infligentem urbs obsessionem perferre potuit. Anno 740 demum Arabes primo in terra Romana proelio apud Acroinum facto victi sunt, quamobrem stabilitas reliqui imperii restituta est. In faucibus Haemimontanis tamen Romanis assidue cum Slavis post interitum regni Avarorum e servitute liberatis pugnandum fuit. Cum omnem Balcaniam paeninsulam recuperare nullo pacto possent tamen partes Graeciae imperio reddiderunt. Verum nunc regnum Bulgarorum nuper conditum longius latiusque se pandit.
Imperatorem
Leonem III Isaurianum
anno 726 quae dicitur
Iconoclastiam
supra centum annos durantem variaque bella civilia excitantem suscitavisse communiter opinatur. Quoniam post victoriam Iconodulorum opera data est ut scripturae Iconoclastorum extinguerentur nobis solum historiae fide minime dignae remanent. Eruptione cuiusdam montis igniferi commotus Leo anno 726 iconem Christi supra portam Chalce nuncupatam fixam removendam curavisse fertur. Quamquam id hodie maxime est in dubio constat Leonem successoresque eius inimicos iconum fuisse. Apparet autem eorum victoriae defensio suffecisse ad icones abolendas et per meras cruces restituendas. Cum prius suspicatum sit religionem Islamicam magni momenti ad Iconoclasmum fuisse tamen constat imperatores iconoclasticos Christum tamen omni veneratione coluisse.
Leo Arabes Asiam Minorem aggredientes vehementer impugnavit. Postquam filius eius
Constantinus V
anno 741 regnum e manibus recepit primum insurrectionem affinis sui nomine
Artabasdus
sedare coactus est. Complures libros venerationem iconum recusantes scripsit. Quamquam in
concilio apud Hiereiam
anno 754 decretum est venerationem iconum interdicendam esse imperator tamen vastationem bonorum ecclesiae vetuit. Etsi auctores posteriores eum tyrannum crudelem descripserint fontes imperatore vivo scriptos magnam eius gratiam apud populum indicant.
Filius quoque eius
Leo IV
eas doctrinas retinuit, sed varias insurrectiones sedare coactus anno 780 necatus est. In illius infantilis filii
Constantini VI
locum mater nomine
Irene
imperium gubernabat. Cum mox patefactum esset se abdicare nolle imperatrix filium suum tam crudeliter mutilari iussit, ut paulo post obiret. Irene venerationem iconum reimposuit. Eventus magni momenti et magno detrimento imperii fuit coronatio
Caroli Magni
anno 800, quare ius singulare imperatoris Byzantini in dubio positum est. Duobus annis post Irene cum secorditer
?
regnaret eversa est.
In partibus Balcanicis Bulgari impuniti oppida vastabant Graeciamque urgebant. Anno 811 immo Chanis Bulgarorum
Crum
exercitum Byzantinum ab imperatore
Nicephoro I
ductum insidiis annullatum est, ipse pugnans cecidit. Illius successsore
Leone V
regente demum pactum pacis inter eos factum est. Sub regimine eius ex anno 815 Iconoclastia iterum revaluit.
Quamquam saeculo nono decemque dynastia Amoriana nuncupata regente imperio initio variae provinciae amissae sunt (
Creta
et
Sicilia
gradatim ab Arabibus occupatae sunt) tamen auctoritas imperatorum aucta est.
Michael III
(842?867) Iconoclastiae finem posuit Bulgarisque suasit, ut ritum Orthodoxum acciperent, quomodo etiam culturam Byzantinam susceperunt. Quamquam complures impetus navales in
Aegyptum
et
Cretam
coepti male evenerunt, imperium omnino oppressiones hostium non modo arcuit sed etiam vires ad priscam maiestatem restituendam intendere potuit.
Cum Michael anno
866
Basilium I
coimperatorem creavisset ille paulo post principem suum necari curavit. Quo confecto se ipsum imperatorem declaravit. Dum regnat cultura Byzantina rursus florebat.
[2]
Visum est ut imperium magis magisque reconvaleret.
Nicephoro II Phoca
frena imperii moderante Creta insula e manibus Arabum recepta est. Tutela limitis orientalis mandatum est copiis nomine
Acritae
, qui fines externos more veterum Limitaneorum custodiebant.
Ioannes I Tzimisces
imperii terminos usque ad
Syriam
propagavit eique brevi etiam
Palaestinam
adiunxit, dum Bulgari sub iugo deprimuntur.
Imperatoribus Macedonicis regentibus imperium saeculo decimo undecimoque ad summam gloriam pervenit.
Basilio II
sororem suam principi
Vladimiro I
viccingios Kiovie moderanti nuptum collocato ritus orthodoxus in
Ucraina
,
Ruthenia Alba
et
Russia
late disseminatus est. Dioceses Russiae
Patriarchae Constantinopolitano
subiectae sunt. Basilius quidem multos annos prospere pugnans Bulgariam in potestatem imperii redegit atque anno 1018 provinciam propriam fecit.
Tamen cum eo tempore nobilitas plurimorum latifundiorum potiretur constitutio
Thematum
debilitata est, quare fines imperii iterum in periculum delapsi sunt. Commutati eversive enim sunt magna ex parte agricolae liberi munere militiae fungentes per milites mercennarios (quod in
proelio apud Manzicertum
magno detrimento fuit). Si solum propulsandae fuissent incursiones Arabum imperium mox reconvaluisset, sed eodem tempore
Normanni
Italiam invaserunt ultimamque arcem
Bari
anno 1071 expugnaverunt. Eo fere tempore etiam primum gens
Selgiukidarum
fines orientales attigit Asiamque Minorem, maximum subsidium exercituum Byzantinorum, vastavit.
Romano IV Diogenes
anno 1071
proelio apud Manzicertum
ab
Alp Arslan
Sultano Turcorum victo propter discordiam regiam concupiscentium Asia Minor magna ex parte in manes Turcorum incidit, quoniam imperator novus foedus post proelium inter Romanum et adversarium suum factum rupit, quare Selgiukidis casus belli paratus erat.
Insequente saeculo, domus
Alexii I Comneni
fortunae imperii moderabatur. Ille anno 1081 imperator factus sine mora restitutioni et corrobationi rerum militarium curavit structuram
feudalem
instituens. Studio sollertiaque eius Pechinegi, alia gens Turcica, et Selgiukidae ubique contenti ac repressi sunt. Cupidus milites mercennarios contra Turcos conquirendi se invito
primam expeditionem sacram
effecit cum pro opibus exoptis turbam inordinatam mandatisque suis minime parentem reciperet. Itaque Alexius postulavit omnes duces crucesignatorum sibi ius iurandum benevolentiae dare. Quamquam ad unum omnes iuraverunt condiciones foederis postea identidem violabant.
Crucesignatis
Terrae Sanctae
appropinquantibus inter se diffidentia aucta est quia epistulam Caliphae
Fatimidico
missam invenerunt, qua Alexius repudiationem suam erga inceptum peregrinatorum expressit.
Ineunte saeculo XII
Respublica Veneta
, olim ipsa Constantinopoli subiecta, statum imperii severe labefecit. Exceptiones in mercaturis faciendis Venetianis ob subsidia militaria concessas Manuel Italos (qui Graeci
Latinos
nuncupare solebant) comprehendo in urbe capitali irritari conatus est. Simili ratione etiam alii imperatores usi sunt. Anno 1185 magnus numerus
Latinorum
tumultu publico trucidatus est. Eodem anno Bulgari exsurrexerunt, ducibus
Aseno
fratreque
Theodoro
, ac Secundum Regnum Bulgaricum condiderunt. Verum filio Alexii
Ioannes II
regente (1118?1143) et post eum
Manueli I
(1143?1180) auctoritatem imperii in Asia Minore firmari contigit. Manuel non modo incursiones Normannorum bis reppulit sed etiam petens partes Italiae Hungariaeque imperio adiungere animum in occidententem advertit; eo studio inimicitias
Friderici I
imperatoris occidentalis suscepit. Dum feliciter contra
Selgiukidas
pugnabat tamen anno 1176 in
proelio apud Myriocephalum
cladem exitiosam accipiens frustra de expulsione Turcorum ex Asia Minore contendit.
Selgiukidae quidem victores potestatem suam gradatim per gentes Turcicas adiacentes et demum per totam Asiam Minorem amplificaverunt. Interea ultimus imperator Comnenus
Andronicus I
brevi tempore (1183?1185) crudelissime regnans nobilitatem, ex aetate Alexii quasi spina imperii, irritavit atque alienavit, quare imperium grave damnum passum est: Cum nobiles causam imperii deseruissent exercitus quondam paratissimus capacissimusque paulo post collapsus est. Domo
Angelorum
regente imperium propter infirmitatem socordiamque imperatorum multa discrimina passum est adeo, ut
Alexius IV
crucesignatos de principatu suo contentum arcessivit. Cum pro auxilio lato solvere nullo pacto posset urbi capitali se invito perniciem paravit: a Venetianis sollicitati milites
quartae expeditionis sacrae
anno 1204 Constantinopolem vi expugnaverunt ac spoliaverunt, posthac
Imperium Romaniae
aliaque regna
condiderunt. Quare fortuna imperii in altum cecidit. Illinc etiam inimicitiae inter Graecos et
Latinos
originem traxerunt.
Nova Roma anno 1204 a crucesignatis capta orta sunt tria regna successoria in territorio veteris imperii: Imperium Nicaeanum
Theodoro I Lascares
imperatore,
Despotatus Epiri
et
Imperium Trapezuntinum
. Theodoro successorique
Ioannes III Ducas Batatzes
contigit, ut civitatem et independentem et ad ingressibus Turcorum prohibendum paratiorem relinquerent. Tali potestate nitentes
Lascaridi
mox in Europam se extenderunt
Thraciamque
ac
Macedoniam
in potestatem suam receperunt. Despotatus Epiroticus autem proelio anno 1230 cum Bulgaris commisso victus et debilitatus iacens competitor non iam fuit.
Doctissimo
Theodoro II Ducas Lascares
exiguo post tempore defuncto validissimus dux imperii nomine
Michael
in locum infantis
Ioannis IV Ducas Lascares
procurationem regni accepit, quem nihilominus paulo post occaecavit dynastiam
Palaeologa
instituens.
Imperator
Michael VIII
confoederatione e
Despotato Epirensi
,
Regno Siciliae
,
Serbia
atque
Bulgaria
) facta in
proelio apud Pelagoniam
in Macedonia sita anno 1259 superata demum aliquo casu
Constantinopolem
anno 1261 recipere potuit. Quamquam magna pars veteris territorii imperatoribus
de facto
non iam subiecta fuit imperium de iure restitutum fuit. Etiam urbs ipsa nunc opulentia prisca caruit cum plurima aedificia inter annos
Latinocratiae
magna ex parte dilapsa et posthac non iam reparata essent. Profecto imperium Byzantinum tam exhaustum fuit ut abhinc multum valere inter ceteras civitates sivit.
Michael VIII operam dedit, ne urbs capitalis iterum ex occidente incursaretur, cum praecipue
Carolus I
, successor
Waiblingensium
in Sicilia, fervore novam expeditionem sacram contra "hereticos Constantinopolitanos" suscipiendam e papa quaereret; Talia impeditu Michael
secundo concilio Lugdunense
anno 1274 convocato unionem cum ecclesia occidentali iniit. Cum Carolus nihilominus invasionem imperii pararet legati Byzantini seditionem totam Siciliam labefactantem nomine
Vesperi Siciliani
machinati sunt, quibus Carolus eversus est. Imperatores Palaeologi vero defensionem limitum orientalium neglegebant, quomodo Sultanatis Turcicis concessum est Asiam Minorem usque ad mare Aegaeum penetrare.
Cum in Asia Minore tempore procedente complura dominia (Turcice
Beylik
) orta essent, quorum notissima sunt
Ottomani
Bithyniam
obsidentes, Palaeologi anno 1336 impetum in
Thessaliam
fecerunt atque anno 1337
Epirum
imperio readiunxerunt. Imperatore
Ioannes V
regente
Pestis
totam Europam contristans inter annos 1347 et 1351 urbes agrosque depopulavit, quare imperium ad egestatem redactum est. Praeterea complura bella civilia, e.g. inter
Andronicum II
et nepotem eius
Andronicum III
, exarserunt vires imperii ultro fatigantia. Eodem modo
Ioannes V
et
Ioannes VI
diu inter sese certabant (vide
Bellum civile Byzantinum
); uterque regna adiacentia subsidio arcessivit. Ex ea re regnum Serbiae
Stephano Dusan
rege fructum cepit seque omni Balcaniae paeninsula inter annos 1331 et 1355 potiens. Stephanus quamquam se imperator omnium
Romaeorum
nuncupavit nullo modo
Thessalonicam
capere potuit, nedum regiam urbem expugnare assecutus esset.
Dum igitur civitates Christianae discordia certant Ottomani primum 1354 Europam invadentes inter annos 1360
Thraciam
maxima ex parte obsederunt. Rex Serbiae
Vukasin Mrnjavcevic
foedus cum
Ivan Scisman
rege Bulgariae infideles propulsatu iniit et
Hadrianopolem
, sedem Sultanum, aggrederetur, Slavi tametsi Turcos numero superantes in
proelio apud Hebrum
anno 1371 facto devicti sunt. Qua victoria Ottomani magnae partis paeninsulae Balcaniae dominationis potiti sunt. Anno 1373 rex Bulgarorum coactus est se potestati Turcorum subicere. Istud exemplum imperium Byzantinum nunc quasi ad urbem ipsam minutum et reliqua pars Serbiae nondum a Turcis capta secuti sunt. Imperatores ex eo tempore persaepe auxilium nationum occidentalium rogabant, immo se subiectionem ecclesiae orthodoxae sub dicione Papae pati obtulerunt (vide
Concilium Basiliense
), quod autem incolae Constantinopolis summa indignatione repudiaverunt. (Proverbium eo tempore fuit "Potius sub pileo Sultani quam sub tiara Papae vivere.")
Cladibus in
Agro Merulensi
anno 1389 et iterum in
proelio Nicopolitano
anno 1396 acceptis condicio imperii desperata fuit. Solum adventu
Tamerlanis
, qui Byzantinos amicos habuit, et clade Turcica contra Mongolos in
proelio Ancyrense
anno 1402 interregnum Ottomanicum decem annorum generante interitus imperii prolatus est. Cum opes minores essent ad Turcos pugna ex Europa exigendos imperatores identidem frustra auxilium e partibus occidentalibus deprecabantur, dum multi Ottomanos post cladem Ancyrensem quasi victos putaverunt. Quo errore occasio Ottomanos devincendi simulac Byzantium e circumventione hostium liberandi omissa est.
Sultanus
Muradus II
impetus in occidentem renovavit. Constantinopoli anno 1422 frustra obsessa copias populatu in Moream misit, ultimam possessionem imperii in
Peloponnesa
paeninsula. Anno 1430
Ioanninam
arcem expugnans Epiri ducatuum adeo partim ad res publicas Italianas pertinentium potitus est. Eodem anno urbem
Thessalonicam
ex anno in tutelam
Respublicae Venetae
traditam occupavit. His rebus confectis in Serbiam profectus est cum
Georgius Brankovic
, princeps Serbiae et nominatim Ottomanis subiectus, filiam suam ei in matrimonium dare retractavisset.
Anno
1439
, Ottomani Serbiam usque ad
Danubium
flumen penetraverunt
Smederevum
castellum evertentes, 1440 frustra
Singidunum
obsederunt. Cum cladem Ottomanis apud Singidunum acceptam infirmitati daret Papa post
concilium Basiliense
anno 1439 principatum inter utraque ecclesia adeptus Christianos ad novam expeditionem sacram parandam ursit. Quo incepto regna
Hungariae
,
Poloniae
,
Serbiae
et
Albaniae
, immo etiam
Beylik
Caramaniae in Asia Minore situm in foedere anti-Ottomanico coniuncta sunt. Clade severa anno 1444 in
proelio apud Varna
accepta denique spes Christianorum Byzantium e circumvallatione liberandi amittenda fuit.
Denique obsidione duorum mensium sustenta die 29 Maii anno 1453 Constantinopolis, urbs imperialis, a
Mahometo II
vi expugnata ultimusque imperator
Constantinus XI Palaeologus
audacter dimicans interfectus est.
Illa dies hodie quoque apud Graecos pro infausta habetur cum inceperit aetas servitutis. Multi annos 330 et 1453 terminos
Medii Aevi
putant. Byzantino imperio perdito simul
imperium Romanum
finem habuit.