East 17
(Latine "Oriens 17") est
grex puerilis
Anglicus
musicae popularis
, ab
Antonio Mortimer
,
Briano Harvey
, Iohanne Hendy, et Terentio Coldwell anno 1991 constitutus. Anno 2020 ex Coldwell, Roberto Craig, et Iosepho Livermore constabat. Homines gregis saepe mutati sunt, solo superstite Coldwell.
Hic grex 18 singulos in 20 summos, quattuor alba in 10 summa edidit, gratiamque fere maximam gregum puerilium Britannicorum per primos et medios annos 1990 sibi conciliavit. Famam quidem iuvit
diariorum vulgarium
studium tamquam in 'pueros malos', minime aequos aemulis lautioribus
Take That
. Musicae vero colebant genus commixtum ex populari et
hiphop
, ut in carminibus "
House of Love
" ("Domus Amoris") et "
Let It Rain
" ("Pluat") audire est.
East 17 plus 18 milies mille alba per orbem terrarum vendidit, confirmatque
Industria Phonographica Britannica
(BPI) 1.8 milies mille alba et 2.6 milies mille singulos in Regno Britanniarum vendidisse.
[1]
Gratissimum gregis carmen, "
Stay Another Day
" ("Mane Diem"), anno 1994 fuit
primum Nativatis
.
Robertus Craig cum
Artful Dodger
quoque olim
lusit
.
[2]
Tempus primum et digressus
recensere
East 17 constitutus est anno 1991 ab
Antonio Mortimer
, Briano Harvey, Iohanne Hendy, et Terentio Coldwell. Nomen East 17 est
numerus cursualis
Walthamstow
, urbis patriae gregis.
[3]
Statim factiosior, minus lautus, et magis cum
hiphop
et rappatione consociatus videbatur quam aemulus grex puerilis
Take That
.
[4]
Hoc tempore alba edidit
Walthamstow
,
Steam
("Vapor"),
Up All Night
("Pervigil"), et album congestum
Around the World Hit Singles: The Journey So Far
("Per Orbem Singuli Gratissimi: Iter Adhuc Factum").
Anno 1997 Harvey pulsus est ob famam gregis dehonestatam, cum drogam
extasim
laudasset seque ea usum professus esset, et Mortimer quoque discessit ob discordias cum sociis.
[4]
Coldwell et Hendy repetierunt Harvey
[5]
et cum eo annis 1998-1999 sub nomine E-17 luserunt, eventu autem infaustiore sine ingenio Mortimer fictoris carminum. Per annos 1999-2006 nomen gregis aboleverat, quamquam Harvey, Coldwell, et Hendy saepe una luserunt.
Reconciliatio et alter discessus Mortimer
recensere
Die 4 Februarii 2006, Harvey in programmate musico televisorio Britannico
CD:UK
East 17 cum omnibus priscis musicis redire cogitare nuntiavit. Medio Februario grex restitutus est, lusitque primum die 30 Maii in
Shepherd's Bush Empire
, Londinii.
[6]
Post hoc autem spectaculum Mortimer iterum discessisse propter rixam cum Harvey nuntiatus est.
[4]
Channel 4
documentariam
East 17: The Reunion
("East 17 Reconciliatus") de gregis ortu casuque et reditu temptato Maio 2007 diffusit.
[4]
East 17 vero pergebat sine Mortimer.
[4]
Ad
Universitatem Vallis Glottianae
24 Septembris 2006 luserunt cum selector
Colinus Murray
adesse non potuisset. Novum singulum "Fuck That" ("Istud Futue") in parte priore 2008,
[7]
et novum album
Universalization
("Universum Fit") edituros se nuntiarunt neque ediderunt.
East 17 in
Ludis Musicis Glastoniensibus 2009
die 25 Iunii in aula saltatoria lusit.
[8]
Mense Novembre 2009 cum Mortimer lusit ad
Born Free Foundation
iuvendam. Carmina clarissima "Deep" et "Stay Another Day" luserunt in spectaculo
Wild & Live!
in
Aula Regia Albertina
. Quo facto omnes quattuor musici consenserunt se numquam iterum una canturos. Tamen in collocutione canalis
BBC Radio 2
cum
Zoe Ball
Decembre 2009, Antonius Mortimer gregem "loqui inter se dignari" et reditum anno 2010 meditari dixit.
Anno 2010 Mortimer rediit; mox autem Harvey discessit. Mortimer tertium discessit 2013. Accessit Robertus Craig ineunte 2014. Iohannes Hendy Iunio 2018 discessit, quod Coldwell unum ex priscis conditoribus reliquit. Terentius John in locum Hendy accessit,
[9]
sed postea Iosepho Livermore cessit
[10]