-3
(maximum dubium)
Latinitas
huius rei maxime dubia est. Corrige si potes. Vide {{
latinitas
}}.
Brasilia
[1]
(
Lusitane
Brasil
), rite
Respublica Foederata Brasiliae
(
Republica Federativa do Brasil
), est maxima
Americae Australis
civitas sui iuris
, quod ad territorii
aream
et
oeconomicas res
pertinet; sunt quattuor tantummodo
orbis terrarum
civitates Brasilia maiores. Finitimae sunt
Uraquaria
,
Argentina
,
Paraquaria
,
Bolivia
,
Peruvia
,
Venetiola
,
Columbia
,
Guiana
,
Surinamia
,
Guiana Francica
, et quibuscum civitatibus limes plus quam quindecim milia chiliometrorum extenditur.
Nomen
Brasilia
nascitur ex
ligni
abundantia in patefactionis tempore, cuius species
Caesalpinia brasiliensis
(etiam
Caesalpinia echinata
) vocatur. Notissimum est Brasiliam
silvas
habere multas, quae per maximas
regiones
extenduntur, praecipue in regione
septentrionali
, ubi inter eas maxima
silva Amazonica
viget.
Brasilia
Terra continens
:
America Australis
Territoria finitima
:
Argentina
,
Bolivia
,
Guiana Francica
,
Guiana
,
Paraquaria
,
Peruvia
,
Surinamia
,
Uraquaria
,
Venetiola
,
Columbia
,
Francia
Locus
:
14°0′0″S 53°0′0″W
Caput
:
Brasiliopolis
Populus
Numerus
:
203?062?512
Sermo publicus
:
lingua Lusitana
Zona horaria
:
UTC-2
Moneta
:
Brazilian real
Sigla
ISO
BR
,
BRA
,
076
;
IOC
BRA
Dominium interretiale
:
.br
Praefixum telephonicum
:
+55
Siglum autoraedarum
:
BR
Tabula aut despectus
Brasilia etiam magnam cum
mari
limitem habet, plus quam septem milia chiliometrorum, pulcherrimorum
litorum
plenam, inter ea
urbis
fluminensis
litora
praeclara sunt. Forsitan
Ipanema
litus praeclarissimum est, quoniam
Antonius Carolus Jobim
, inlustrissimus Brasiliensis
compositor
musicusque
, clarissimum carmen "Puella Ipanemensis" (Lusitane
Garota de Ipanema
) composuit.
Caput
Brasiliae usque ad annum
1763
fuit
Soteropolis
; deinde usque ad
1960
Urbs Fluminensis
; posthac est
Brasiliapolis
(Lusitane
Brasilia
). Incolarum circiter 205 milliones sunt, area 8?511?965 km² patet.
Rectio et civilitas
recensere
Brasiliensis Fœderatio in unione trium autonomicarum politicarum rerum fundatur, quae sunt: civitates,
communia
, et
districtus foederalis
. Quarta res e supra nominata consociatione orta est: unio. Hierarchia inter politicas res non est. Foederatio in sex fundamentalibus principiis statuitur, quae sunt:
libertas
,
civitas
, et
dignitas
populi, socialis valor laboris, ius libere
negotiandi
, et
pluralismus politicus
. Classici tripartiti gubernationis rami (
exsecutivus
,
legisfer
, et
iudicialis
sub
inspectionis et aequilibrii
systemate), constitutione formaliter instituuntur. Exsecutivus et legisfer in totis politicis rebus seorsim disponuntur, dum iudicialis solum in foederali et civitatis gradibus disponitur.
Omnes exsecutivi legisferisque ramorum sodales directe
suffragio
hominum eliguntur. Iudices aliique magistratus iudiciales designantur postquam ingressionis probatio sustineatur. Suffragium duodeviginti annos natis et maioribus obligatorium est. Quattuor
politicae factiones
inter aliquas minores excellunt:
Factio Operariorum
(PT),
Factio Socialis Democratiae Brasiliensis
(PSDB),
Factio Motus Democratici Brasiliensis
(PMDB) et
Democratae
(antiqua Factio Frontis Liberalis -PFL). Fere omnia gubernationalia administrativaque munera
auctoritates
et sedes exsecutivo affiliatae exsequuntur.
Forma gubernationis
est
democratica
res publica
cum
praesidiali systemate
. Praeses
dux civitatis
et
dux gubernationes
unionis simul est, et per quadriennium eligitur cum possibilitate
?
ut denuo per alium quadriennium eligatur. (Praesens praeses
Aloysius Ignatius Lula da Silva
est.) Praeses
Ministros Civitatis
nominat, ad gubernandum adiuvantes. Singulum legisferum consilium in singula politica re praecipuus legum fons in Brasilia est.
Congressus Nationalis Brasiliae
Foederationis
bicamerale
parlamentum est, in
Camera Nomothetarum Brasiliae
et in
Senatu Foederali
consistens. Iudiciales auctoritates sua
iurisdictionalia
munera fere solum exsequuntur.
Lex
Brasiliensis in
traditionibus
Romano
-
Germanicis
fundatur. Sic,
legis civilis
concepta communes causarum actiones vincunt.
?
Fere tota lex Brasiliensis
codificatur
, quamquam non codificata statuta substantialem
?
systematis partem, completivo
?
munere functam, etiam repraesentat. Tribunalium decreta interpretativa directoria exordiuntur; verumtamen, aliis praecipuis casibus non alligantur, praeter aliquot statuum. Doctrinalia opera et opera academicorum iurisperitorum in legum creationem et in legum casus valide moverunt. Legitimum systema in Constitutione Foederali, die Quinto Octobris anni
1988
promulgata et Brasiliensis fundamentalis lex, fundatur. Omnis alia legislatio et tribunalium decreta ad eius regulas accommodanda sunt, quae Constitutioni Foederali non repugnanda est. Communia et Districtus Foederalis suas proprias constitutiones non habent, sed "leges organicas" (
Lusitane
leis organicas
) habent. Legisferae res praecipuus statutorum fons, quamquam in aliquibus materiis iudiciale et exsecutivum corpora legitimas normas perferre potest.
Iurisdictio
ab iudicialibus rebus administratur, quamquam raribus statibus Constitutio Foederalis Senatum Foederalem legaliter iudicare permittit. Militaria, laboralia et comitialia specialia tribunalia etiam sunt. Maximum tribunal
Supremum Tribunal Foederale
est. Hoc systema ultima per decennia ob lentum rhythmum reprehensum est cum quo finalia decreta edicta sunt. Litigia in appellatione varios annos tardare possunt ut solvantur, et aliquibus casibus plus quam decennium consumitur antequam definitiva decreta edicantur.
Externae rationes et res militares
recensere
Brasilia politicus oeconomicusque dux in
America Latina
esse quaerit, etiamsi haec assertio partim Argentina et
Mexico
impugnatur, quae Brasiliensi proposito ut diuturna sedes repraesentativa regionis in
Consilio Salutis Consociationis Nationum
obtineatur adversantur. Socialia oeconomicaque problemata ne Brasilia orbis terrarum potentiam revera exerceat impediunt. Inter
secundum bellum mundanum
et annum 1990, tum democraticae tum
militares
gubernationes Brasiliense pondus in mundo expandere quaesiverunt per sequendos industrialem actum per totam civitatem liberamque
externam politiam
. Nuperrime, natio laqueos cum aliis
Austroamericanis
nationibus firmare expetivit, involuta deditaque in multilaterali diplomatia per
Consociationem Nationum
et
Societatem Civitatum Americanarum
. Brasiliensis praesens politia externa in positione ut
potentia regionalis
in
America Latina
, dux inter
civitates in evolutione
et emergens
potentia orbis terrarum
sit fundatur. Brasiliensis externa politia
multilateralismum
, pacificarum disputationum pactum et haud interventionem in aliarum nationum rebus ostendit. Constitutio Brasiliensis nationem quaesituram esse
oeconomicam
,
politicam
,
socialem
et
culturalem
Latinoamericanarum nationum
oeconomicam integrationem
quoque determinat.
Vires Armatae Brasilienses
Exercitum Brasiliensem
,
Militiam Navalem Brasiliensem
et
Classem Aeriam Brasiliensem
comprehendit.
Biocolyticum Militare Brasiliense
(Civitatis Militare Biocolyticum) ancillaria Exercitus vis Constitutione describitur, sed sub singuli civitatis gubernatoris dominio. Brasilienses vires armatae potentissimae in America Latina sunt. Classis Aeria Brasiliensis aerius bellicus Brasiliensium virum armatarum ramus, quae potentissima aeria classis in America Latina est cum circa 700 gubernatis aeronavis in diaconia. Militia Navalis Brasiliensis de navalibus operationibus et de aquis territorialibus Brasiliensibus custodiendis responsalis est. Antiquissima inter Brasilienses vires armatas et una militia navalis in
America Latina
quae aeroplanigeram,
NAe Sao Paulo
(antiquam
FS Foch
Militiae Navalis Francicae
) operatur. Denique, Exercitus Brasiliensis responsalis de in terra fundatis militaribus operationibus est, cum vi circa 190 000 militum.
Secundum Constitutionem Brasiliensem anni 1988, Brasilia viginti-sex civitatum (etiam Latine appellatarum provinciarum,
Lusitane
estados
),
districti foederalis
(Luse:
distrito federal
), et
communium
(Luse
municipios
)
foederatio
est. Harum unitatum nulla ius secessionis a Foederatione habet.
Civitates in historicis, conventionalibus limitibus per saecula evolutis fundatur, quamquam aliqui arbitrarii sunt. Civitates scindi aut uniri in novas civitates possunt si earum populus in plebis scito sic decernit. Civitates autonomicas administrationes habent, sua propria vectigalia colligunt et Unionis gubernatione collectorum vectigalium pars accipiunt. Gubernatorem et corpus legisferum (Luse
Assembleia Legislativa
) a suo populo directe electa et etiam tribunalia sui iuris habent. Non obstante, civitates liberae non sunt ut suas proprias leges sicut in
Civitatibus Foederatis
creent. Verbi gratia, criminalibus et civilibus legibus solum Parlamentum Bicamerale Brasiliense suffragium ferre potest.
Communia
scindi aut se coniungere in nova communia possunt si eorum populus in plebis scito sic decernit, dum aliquas Constitutionis Foederalis regulas sequantur et limitem in antiqua Civitate servantur. Communia autonomicas administrationes habent, eorum propriorum vectigalium colligunt et Unione et civitatis gubernatione collectorum vectigalium pars accipiucnt.
Urbis magistrum
(Lusitane
prefeito
) et legisferum corpus (
Camara de Vereadores
) a suo populo directe electa habent, sed eis separata Tribunalia non sunt. Vere, Tribunal Civitate instructum aliquae communia in una
commarca
seu comarcha (Lusitane
comarca
, iustitiae administrativa divisione) comprehendere potest.
districtus foederale
(Lusitane
Distrito Federal
)
caput
,
Brasiliapolin
continet. Pagus foederalis vere civitas non est, sed aliquos characteres civitatis et aliquos
communis
partitur. In communia non dividitur et Tribunalia pars Systematis Iudicialis Foederalis est.
Constitutio Brasiliensis territoria incorporata exsistentiam permittit, sed multa non sunt. Anno 1943, intrante Brasilia in secundum bellum mundanum,
Regimen Gaetulii Vargas
septem strategica territoria e limite nationis disiunxit ut directe administrarentur quae erant:
Amapa
,
Flumen Album
,
Acre
,
Guaporia
,
Lingua Porana
,
Iguazuvia
et
archipelagus Ferdinandi de Noronha
. Post bellum, prima tria territoria civitates manserunt, nominatis Flumine Albo et Guaporia Roraima et Rondonia respective. Linguae Poranae et Iguazuviae territoria originalem civitatem ad quam pertinebant rediverunt. Civitas
Silva Crassa
Linguae Poranae territorium et Septemtrionalem Iguazuviae partem incorporavit. Media Iguazuvia in civitatem
Paranam
et Iguazuvia Meridionalis in
Sanctam Catharinam
ivit. Anno 1988, Ferdinandus de Noronha se civitatis
Pernamboci
partem redidit.
De primis Respublicani regiminis annis, quadrata cum forma territorium
Goyae
terminatum est ut novi capiti paretur. Anno
1960
, nova
urbs
Brasiliapolis
condita est et
Districtus Foederalis
motus est. Praeteritus foederalis districtus civitas
Guanabara
reditus est usque ad annum
1975
cum mersa est cum civitate
Flumine Ianuarii
,
commune Urbs Fluminensis
redita.
Anno 1977,
Silva Crassa
civitas bipartita est. Septemtrionalis area nomen Silvae Crassae servavit dum Meridionalis area nova civitas
Silva Crassa Meridionalis
nominata redita est cuius caput
Campus Magnus
. Anno
1988
, septentrionalis portio
Goyae
civitatis civitas
Tocantinorum
redita est quorum caput
Palmae
.
Brasilienses regiones nec politicae nec administrativae divisiones sunt. Quamquam Brasiliensi lege definiantur, regiones praesertim statisticis scopis et interdum ut foederalium pecuniarum applicatio in evolutionis inceptis definiatur utiles sunt.
Nationale territorium anno
1969
Instituto Brasiliensi Geographiae et Statisticae
(IGBE) demographicis statisticisque propositis in quinque regiones divisum est quae sunt:
Septentrio
,
Boreoriens
,
Media Occidens
,
Austroriens
et
Meridies
.
Regio Septemtrionalis 45.27 centesimas terrestris
areae
Brasiliensis tegit, et minimum incolarum numerum habet.
Manao
qui industrialem zonam sine vectigalibus habet et
Bethlehem
, maximo regionis urbano territorio, exceptis, paululum industrializata et evoluta est. Maximam
silvae pluvialis
vegetationem in mundo et multas indigenas tribus continet.
Regio Boreorientalis a circa 30% Brasiliensium incolarum inculta est. Culturaliter diversa est, cum radicibus in Lusitanica coloniali periodo et in Amerindicis et Afrobrasiliensibus elementis fundatis. Etiam pauperrima regio Brasiliensis est et longas sicci climatis periodos patitur.
Regio Medioccidentalis parvam demographicam spissitudinem cum aliis regionibus confertur, praesertim quia territorii pars mundi maximo loco paludoso,
Pantanale
, simul et parva
silvae Amazonicae
parte Septemtrionali Occidente tegitur. Nihilominus, ampla regionis pars quoque
oecoregione Cerradoensi
[2]
, mundi maxima
savanna
, tegitur. Medioccidentalis regio significanter ad agriculturam affert.
Regio Autrorientalis locupletissima et spisse incultissim est. Plus incolas quam quaelibet Americae Meridionalis natio et in mundo maximarum
megalopoleon
unam et in natione duas maximas urbes;
Urbem Paulistanam
et
Urbem Fluminensem
habet. Regio diversissima est praecipuam regionem mercatoriam Paulistanam et historicas
Fodinarum Generalium
urbes et eius caput
Pulchrum Horizontem
, tertium territorium urbanum in Brasilia, Urbis Fluminensis litora et
Spiritus Sancti
litus continens.
Regio Meridionalis a
PDG
per capita locupletissima est et maximam
qualitatem victus
in natione habet. Etiam gelidissima Brasiliensis regio est, cum intemporario glaciei et nivis eventu in aliquibus altis areis. Praecipue ab Euopaeis immigrantibus colonizatur, maxime
Italicae
,
Theodiscae
et
Lusitanae
originum, quorum culturae multum in eam influxerunt.
Civitates sive provinciae
recensere
Circulus aequator
per civitatem
Amapae
Septemtrione et
Brumalis Orbis
per civitatem
Sancti Pauli
secat. Meridionallima civitas
Fluvius Magnus Meridionalis
amplius ad Meridiem quam tota
Europaea
continens ad Septemtrionem est.
Acre
longinquo Occidente nationis,
Amazonica
silva tecta, est;
Parahyba
orientallima Brasiliae civitas;
Cabo Branco
, in urbe
Ioannis Personae
orientallimus locus Brasiliae et
Americarum
. Civitates
Paranae
,
Fluvii Magni Meridionalis
et
Sanctae Catharinae
clima temperatum
habent.
Civitas
Sancti Pauli
Brasiliense centrum oeconomicum est. Cuius agricultura, industria, commercium et diaconiae in Brasilia diversificatissima sunt. Quamquam magna eius productionis pars in alias Brasilienses civitates et in alias nationes exportatur, consumptorum mercatus civitatis
Sancti Pauli
quoque Brasiliae maximus est. Dissimilis a plerisque Brasiliensibus civitatibus, Sancti Pauli oeconomia, adhuc in non litoralibus urbibus, fortis est.
Urbs Fluminensis
, Brasiliensis notissima et cum multis perclaris prospectibus, caput civitas
Fluminis Ianuarii
est. Antiquiores libri etiamnunc ad civitatem
Guanabarae
; Districtu Foederali (Reipublicae capite) anno 1960 in Brasiliam moto, Urbs Fluminensis in condicionem civitatis Guanabarae (cuius nomen ad magnum sinum urbem Fluminensem lavantem refert) elevata est; anno 1975, civitas Guanabara in civitatem Fluminis Ianuarii incorporata est et ad communis condicionem cum antiquo nomine urbis Fluminensis redivit.
Vexillum
|
Civitas Latine (
Lusicum
nomen)
|
Abbreviatio
|
Caput Latine (Lusicum nomen)
|
Area (km²)
|
Incolae (2005)
|
Spissitudo incolaria (2005)
|
PDG
(% totius) (2004)
|
PDG per capita (US$) (2004)
|
Index Evolutionis Humanae (2005)
|
Index alphabetizationis (2003)
|
Mortalitas infantilis (2002)
|
Exspectatio vitae (2004)
|
|
Acre
(
Acre
)
|
AC
|
Flumen Album
(
Rio Branco
)
|
152581.4
|
656043
|
4.30
|
3242123 (0.2%)
|
5143
|
0.751
|
84%
|
33.2‰
|
70.8
|
|
Alacunae
(
Alagoas
)
|
AL
|
Maceyo
(
Maceio
)
|
27767.7
|
3015912
|
108.61
|
11556013 (0.7%)
|
3877
|
0.677
|
70%
|
57.7‰
|
66.0
|
|
Amapa
(
Amapa
)
|
AP
|
Macapa
(
Macapa
)
|
142814.6
|
594587
|
4.16
|
3720013 (0.2%)
|
6796
|
0.780
|
91%
|
24.9‰
|
69.8
|
|
Amazonae
(
Amazonas
)
|
AM
|
Manaus
(
Manaus
)
|
1570745.7
|
3232330
|
2.05
|
35889111 (2.1%)
|
11434
|
0.780
|
94%
|
20.8‰
|
73.4
|
|
Bahia
(
Bahia
)
|
BA
|
Soteropolis
(
Salvador
)
|
564692.7
|
13815334
|
24.46
|
86882488 (4.9%)
|
6350
|
0.742
|
79%
|
38.7‰
|
71.4
|
|
Ceara
(
Ceara
)
|
CE
|
Urbs Fortalexiensis
(
Fortaleza
)
|
148825.6
|
8097276
|
54.40
|
33261175 (1.9%)
|
4170
|
0.723
|
78%
|
35.1‰
|
69.6
|
|
Districtus Foederalis
(
Distrito Federal
)
|
DF
|
Brasiliapolis
(
Brasilia
)
|
5822.1
|
2333108
|
400.73
|
43522926 (2.5%)
|
19071 (US$)
|
0.874
|
96%
|
17.5‰
|
74.9
|
|
Spiritus Sanctus
(
Espirito Santo
)
|
ES
|
Urbs Capisabarum
(
Vitoria
)
|
46077.5
|
3408365
|
73.97
|
34488268 (2.0%)
|
10289
|
0.802
|
90%
|
20.9‰
|
73.1
|
|
Goyas
(
Goias
)
|
GO
|
Goyania
(
Goiania
)
|
340086.7
|
5619917
|
16.52
|
41316658 (2.3%)
|
7501
|
0.800
|
90%
|
20.7‰
|
72.8
|
|
Maragnanum
(
Maranhao
)
|
MA
|
Sanctus Ludovicus
(
Sao Luis
)
|
331983.3
|
6103327
|
18.38
|
16547977 (0.9%)
|
2748
|
0.683
|
77%
|
46.3‰
|
66.8
|
|
Silva Crassa
(
Mato Grosso
)
|
MT
|
Cuyaba
(
Cuiaba
)
|
903357.9
|
2803274
|
3.10
|
27935132 (1.6%)
|
10162
|
0.796
|
90%
|
21.5‰
|
72.6
|
|
Silva Crassa Meridionalis
(
Mato Grosso do Sul
)
|
MS
|
Campus Magnus
(
Campo Grande
)
|
357125.0
|
2264468
|
6.34
|
19954505 (1.1%)
|
8945
|
0.802
|
91%
|
19.2‰
|
73.2
|
|
Fodinae Generales
(
Minas Gerais
)
|
MG
|
Urbs Pulchri Horizontis
(
Belo Horizonte
)
|
586528.3
|
19237450
|
32.79
|
166564882 (9.4%)
|
8771
|
0.800
|
89%
|
20.8‰
|
74.1
|
|
Para
(
Para
)
|
PA
|
Bethlehem
(
Belem
)
|
1247689.5
|
6970586
|
5.58
|
34196694 (1.9%)
|
4992
|
0.755
|
90%
|
27.3‰
|
71.4
|
|
Parahyba
(
Paraiba
)
|
PB
|
Ioannes Persona
(
Joao Pessoa
)
|
56439.8
|
3595886
|
63.71
|
14863913 (0.9%)
|
4165
|
0.718
|
75%
|
45.5‰
|
68.3
|
|
Parana
(
Parana
)
|
PR
|
Curityba
(
Curitiba
)
|
199314.9
|
10261856
|
51.48
|
108699740 6.2%)
|
10725
|
0.820
|
93%
|
20.7‰
|
73.5
|
|
Fernambocum
(
Pernambuco
)
|
PE
|
Urbs Recifensis
(
Recife
)
|
98311.6
|
8413593
|
85.58
|
47697268 (2.7%)
|
5730
|
0.718
|
79%
|
44.8‰
|
67.5
|
|
Piauhy
(
Piaui
)
|
PI
|
Teresiapolis
(
Teresina
)
|
251529.2
|
3006885
|
11.95
|
8611106 (0.5%)
|
2892
|
0.703
|
72%
|
33.1‰
|
68.2
|
|
Flumen Ianuarii
(
Rio de Janeiro
)
|
RJ
|
Urbs Fluminensis
(
Rio de Janeiro
)
|
43696.1
|
15383407
|
352.05
|
222564408 (12.6%)
|
14639
|
0.832
|
96%
|
19.5‰
|
72.4
|
|
Flumen Magnum Septentrionale
seu
Fluvius Magnus Septentrionalis
(
Rio Grande do Norte
)
|
RN
|
Christogenopolis
(
Natal
)
|
52796.8
|
3003087
|
56.88
|
15906902 (0.9%)
|
5370
|
0.738
|
77%
|
41.9‰
|
69.8
|
|
Flumen Magnum Meridionale
seu
Fluvius Magnus Meridionalis
(
Rio Grande do Sul
)
|
RS
|
Portus Alacer in Brasilia
(
Porto Alegre
)
|
281748.5
|
10845087
|
38.49
|
2874611 (8.1%)
|
13320
|
0.832
|
95%
|
15.4‰
|
74.5
|
|
Rondonia
(
Rondonia
)
|
RO
|
Portus Vetus
(
Porto Velho
)
|
237576.2
|
1534594
|
6.46
|
9744908 (0.6%)
|
6238
|
0.776
|
92%
|
24.6‰
|
70.6
|
|
Roraima
(
Roraima
)
|
RR
|
Bonus Visus
(
Boa Vista
)
|
224299.0
|
391317
|
1.74
|
1864318 (0.1%)
|
4881
|
0.750
|
91%
|
17.8‰
|
69.3
|
|
Sancta Catharina
(
Santa Catarina
)
|
SC
|
Florianopolis
(
Florianopolis
)
|
95346.2
|
5866568
|
61.53
|
70208541 (4.0%)
|
12159
|
0.840
|
95%
|
18.2‰
|
74.8
|
|
Sanctus Paulus
(
Sao Paulo
)
|
SP
|
Urbs Paulistana
(
Sao Paulo
)
|
248209.4
|
40442795
|
162.93
|
546607616 (30.9%)
|
13725
|
0.833
|
95%
|
17.4‰
|
73.7
|
|
Seregype
(
Sergipe
)
|
SE
|
Aracaius
(
Aracaju
)
|
21910.3
|
1967761
|
89.81
|
13121517 (0.7%)
|
6782
|
0.742
|
90%
|
40.6‰
|
70.3
|
|
Tocantina
(
Tocantins
)
|
TO
|
Palmae
(
Palmas
)
|
277620.9
|
1305728
|
4.70
|
4768864 (0.3%)
|
3776
|
0.756
|
83%
|
28.4‰
|
70.7
|
Brasilia immensam aream iuxta occidentale
Americae Meridionalis
litus occupat et pleramque intestinam continentis regionem continet,
Uraquariae
Meridie;
Argentina
e et
Paraquariae
austroccidente;
Boliviae
et
Peruviae
occidente;
Columbiae
Boreoccidente; et
Venetiolae
,
Surinamiae
,
Guianae
, et Francicae praefecturae transmarinae
Guianae
Septemtrione finitima; e
Septemtrionali
in
Hemisphaerium Meridionale
extensa. Magnitudinis, levaminis, climatis, et opium naturalium factoria Brasiliam geographice diversam faciunt. Brasilia quinta amplissima natio in mundo -post
Russiam
,
Canadiam
,
Rem Publicam Popularem Sinarum
et
Civitates Foederatas
et tertia amplissima in
Americis
est; cum tota area 8?511?965 chiliometrorum (5?289?090 milium passuum), inclusis 55?455 chiliometris (34?458 milibus passuum) aquae. Brasiliae
zonae temporales
sunt; ex
UTC
-4 septemtrione (excepta
Para
) et mediis civitatibus in UTC-3 Orientalibus civitatibus, tempus publicum Brasiliense et UTC-2 Atlanticis insulis.
Brasiliensis topographia etiam diversa est,
colles
,
montes
,
aequora
,
terras montuosas
et
phryganas
continens. Maxima Brasiliensis pars inter 200 metra (660 pedes) et 800 metra (2600 pedes) alta iacit. Principalis terrae superioris area maximam Meridionale nationis dimidium partem occupat. Boreoccidentales oropedii partes in latis, planis terrenis quae parvis, rotundis collibus rumpuntur consistunt. Austrorientalis pars asperior est, cum contorta iugorum et montium perpetuorum usque ad 1200 metra (3900 pedes) altorum mole. Haec inter iuga
Manticaria
mons (
Lusitane
Serra da Mantiqueira
),
Spinatius
mons (Lusice
Serra do Espinhaco
) et
Mons Maris
(Lusice
Serra do Mar
) excellunt. Septemtrione,
Oropedia Guianensia
praecipuam siccationis divisionem formant, separandis fluminibus ad Meridiem in
Sinum Amazonicum
fluentibus a fluminibus in fluminis
Orinoci
systema in Venetiola ad
septemtrionem
influentibus. Maximum Brasiliense cacumen
Cacumen Nebulae
(Lusice
Pico da Neblina
), 3014 metra (9890 pedes) altum, et minima terra
Oceanus Atlanticus
,
zerum
metra pedesque altus, est. Brasilia densum contortumque
fluviale systema
, in mundo latissimorum unum cum octo principalibus siccationis sinibus omnibus in Oceanum Atlanticum influentibus, habet. Praecipua inter flumina
Amazonae
, maximum flumen secundum aquae volumen et secundum longissimum in mundo;
Flumen Parana
et eius praecipua accessio,
Iguazuvium flumen
, ubi
Cataracta Iguazuviensis
patet; et
flumina
Nigrum
,
Sancti Francisci
,
Xinguvium
,
Ligneum
, et
Tapaii
excellunt (Lusice
Amazonas, Parana, Iguacu, Sao Francisco, Xingu, Madeira, Tapajos
proprie).
Brasiliense clima amplam meteorologicarum condicionum varietatem per magnam geographicam scalam et variam topographiam comprehendit sed maxima nationis pars tropica est. Secundum
Koppenianum systema
analyzata,
?
Brasilia hospitio quinque principalia subgenera climatica; aequatoriale,
tropicum
, semiaridum, tropicum oropedicum, et temperatum accipit; quae ex
aequatorialibus
silvis pluvialibus tropicis
septemtrione in
semiarida
deserta
Boreoriente, in
temperatas
silvas pinophytorum
meridie, et in
tropicas
savannas
Media Brasilia extenduntur. Multae regiones omnino dissimilia microclimata habent.
Clima aequatoriale
maximae Septentrionalis Brasiliae partis proprium est.
Tempus siccum
veru non est sed aliquae variationes in periodo ubi pleraque pluvia cadit sunt. Media temperatura 25?°C (77?°F) est cum significativioribus temperaturae variationibus inter diem et noctem quam inter anni tempora. In mediam Brasiliam pluvia temporarior est, quod character climatis
zavanici
est. Haec regio ampla lataque est ut
Sinus Amazonicus
, sed longe ad Meridiem moderate alta extenditur et dissimillimum clima habet. Intestino Boreoriente, temporaria pluvia adhuc extremior est.
Climatis semiaridi
regio minus quam 800 milimetra (31 pollices) pluviae generaliter
?
accipit, quae bimestri aut trimestri periodo cadit. E
Bahiae
Meridie, prope
Sanctum Paulum
, pluviosa distributio mutat, hic aestimabilis pluviae aliquod omnibus mensibus evenit. Meridiei
temperatae condiciones
sunt, cuius media temperatura infra 18?°C (64?°F) est cum gelidis hiemibus,
pruinis
satis frequentibus et raris
stiricidiis
in montuosis terris.
Brasiliense amplum territorium dissimilia
oecosystemata
comprehendit, inter quae
silva pluvialis Amazonica
, propter suam maximam diversitatem
biologicam
in mundo agnitam;
silva Atlantica
et
oecoregio Cerradoensis
[2]
, quae cuncta maximae mundi
biodiversitatis
aliquod sustinent. Meridie,
silva pinus
araucarii
sub temperatis condicionibus crescit. Uberrima silvestris
vita
Brasiliensis naturalium
biochorum
varietatem ostendit; nihilominus valde ignota manet et novae speciei fere quotidie inveniuntur.
Scientistae
totum
vegetalium
aut
animalium
specierum
numerum in Brasilia ad quattuor miliones appropinquare posse aestimant. Maxima inter
mammalia
sunt
pumae
,
oncae
,
pardales
, rari
speothoi
, et
vulpes
.
Tayassuidae
,
tapiri
,
vermilinguae
,
folivorae
,
didelphinae
, et
dasypodidae
abundant.
Cervidae
meridie numerosi sunt, et complurum specierum
simii
in septentrionalibus silvis imbricis abundant.
Naturae circumiectae cura in Brasilia universo naturae protectionis studio respondendo auxit. Eius naturale patrimonium rei pecuariae cura,
agricultura
,
lignea
fodinalique industria
,
humanis catoeciis
,
petrolei
gasiique naturalis
extractione,
piscatione excessiva
, urbium expansione,
commercio animalium
,
incendiis
,
mutatione climatica
,
molibus
infrastructuris,
contaminatione aquae
et
speciebus invasivis
in periculum vocatur. Multis in locis reipublicae, natura circumiecta evolutione in periculum vocatur.
Autoviarum
constructio antea remotos locos agriculturae et
catoeciae
patefecit; moles valles et silvestris vitae biochores inundaverunt; et fodinae prospectum raserunt et contaminaverunt.
Brasilia maxima
nationalis oeconomia
in
America Latina
, decima oeconomia secundum commecialem collybum et nona in
par acquirendi potestate
, secundum
Aerarium Monetarium Internationale
et
Argentariam Mundanam
, est; cum ponderis evolutisque
agricultura
,
fodinali industria
,
manufactura
, et
diaconiarum campo
, non minus quam cum ponderis laborali aerario. Respublica suam praesentiam in internationalibus pecuniariis et
materiarum primitivarum
mercatibus expandit, et quattuor emergentibus oeconomiarum nominatarum
BRIC
circuli unam respicitur. Respublica
Mercomer
(
Lusice
:
Mercosul
), Mercatus Communis Meridiei, anno
1991
conditi, socia est. Cuius propositum
liberum commercium
et fluidum mercium,
hominum
et
nummorum
motum provehere est. Brasilienses merces exportatae prosperae sunt novam magnatum generationem creantes. Principales inter merces exportatas
aeroplana
,
coffeum
,
autocineta
,
soiam
,
ferreum minerale
,
potionem malosinensem
,
chalybem
,
aethanol
,
textilia
,
calceamentum
,
bubulas muriaticas
, et
apparatus electrici
sunt. Maxima conlocationis pecuniariae flos in
historia
in cursu est; anno
2007
, Brasilia quattuor annorum destinatum eiecit ut 300 biliones
dollariorum
sumuntur quae
vialem reticulationem
,
ergasteria energetica
et
portus
renoventur. Brasiliensis prospera oeconomia acceleratur, cum
biofomitibus
et
oleo aquae profundae
energeticam libertatem suppeditantibus et cum gubernatione satis pecuniae conligente ut deserta irrigentur et strata autocinetica per Amazonicam
silvam pluvialem
bituminentur. Brasilia suum
nummum
,
regalem
,
dollario Civitatum Foederatarum
anno
1994
aequiparavit. Nihilominus, post
Crisem Nummariam Asiatici Orientis
,
?
Russicam
infitiationem anni
1998
et adversorum nummariorum eventuum series eam sequentes, Media Argentaria Brasiliensis suam monetariam rationem temporarie administratae fluctuationis proposito mutavit tempore criseos,
?
donec definitive regimen cambiale
?
in liberam fluctuationem anno
1999
mutavit.
Brasilia
Aerarii Monetarii Internationalis
auxiliarem fascem medio anno
2002
30.4 bilionum
dollariorum
, ingentis quantitatis illo tempore, accepit. Aerarii Monetarii Internationalis pecunia credita praemature Media Argentaria Brasiliensi anno 2005 soluta est (terminus solutionis anno 2006 destinatus erat).
Mediae Argentariae Brasiliensis
rationum una praesens tractatio excurrentium speculativorum brevis termini capitum affluentiarum in nationem paucis mensibus abhinc est quod partim recentem
dollarii Statunitensis
casum explanare contra
regalem
in periodo potest. Nihilominus,
collocatio pecuniaria externa directa
(CPED), longo termino conexa et minus speculativa collocatio in productione, 193,8 biliones anno 2007 esse aestimatur. Inflationis inspectio et dominium in praesenti praecipuum munus Mediae Argentariae Brasiliensi in conlocandis brevis termini faenoribus aguntur ut monetariae rationis mensura. Anno 2007,
aequilibrium commerciale
43.6 bilionum
dollariorum
redundantia fuit. Exportationes: 159.2 bilionum dollariorum. Principales mercatus:
Civitates Foederatae Americae
(15.8%),
Argentina
(9.0%), et
Sina
(6.7%). Importationes: 115.6 biliones dollariorum. Praecipui praebitores: Civitates Foederatae 15.7%, Sina 10.5%, et Argentina 8.6%.
Brasiliae "
oeconomicus collocationis gradus
" diversus est,
agriculturam
,
industriam
et diaconiarum multitudines complexus. Brasilia demum pondus suum in prospera oeconomia et fortiore mundano dominatu ponit. Recens oeconomica vis propter partim mundanum
materiarum primitivarum
pretiorum florem cum incremento de
bubula
ad
soiam
fuit. Prospectus magna
petrolei
et
gasii
repertione iuvatus est. Mundana in agricultura et opibus naturalibus potentia, Brasilia maximam prosperitatis diruptionem quae tribus in decenniis testata est incohavit. Demonstratae
minerales
opes
extensae sunt. Magna
ferri
,
mangani
suppletoria ponderis
industrialium
materiarum primitivarum
fontes
et exportationum reditus sunt.
Niccoli
,
stanni
,
chromiti
,
bauxiti
,
beryllii
,
cupri
,
plumbi
,
wolframii
,
zinci
,
auri
, et aliorum
mineralium
deposita usurpantur.
Agricultura
et contigui campi ut
silvicultura
,
indusria lignea
, et
piscatus
rationem 5.1%
productus domestici grossi
anno 2007 reddiderunt. Executio quae
agrindustriam
loco distinctionis in Brasiliense
libra commerciali
ponit, contemptis repagulis commercialibus et subsidiariis rationibus quae evolutae nationes adoptaverunt. Brasilia positiva
agriculturali
libra commerciali
40
dollariorum
anno 2007 fruita est. Natio maxima in mundo productrix
calami dulcis
,
coffei
,
tropicorum
fructorum
, densatae congelatae
potionis malosinensis
est et maximum commerciale
bovinum
agmen in mundo habet. Brasilia secunda maximi ponderis productrix
soiae
,
maizi
,
gossypii
,
cacaonis
,
tabaci
et
silvestrium
productorum
est.
Industria
ut
autocinetica
,
chalybis
,
petrochemica
,
computatoria
,
aeronavalis
aut
bonorum durorum
inter alias, rationem 30.8%
productus domestici grossi
reddidit. Industria geographice multo densatur, cum praecipuis concentrationibus
[3]
in
Paulistano
,
Fluminense
,
Curitibae
,
Campinarum
,
Portus Alcris
,
Pulchri Horizontis
,
Soteropolitano
,
Recifarum
, et
Fortalaetiae
territoriis urbanis. Technologice provectae industriae quoque multo his in locis densantur.
.
Secundum
Consociationem Mundanam Periegeticam
, Brasilia 5?026 miliones salutatorum anno
2007
habuit, principalis destinatus in
America Meridionali
. Anno
2005
,
Urbs Fluminensis
,
Aestuarium Iguazuvense
,
Urbs Paulistana
,
Florianopolis
et
Soteropolis
a periegetis visitatissimae urbes otiosis excursionibus fuerunt. Anno 2006,
Fluminensis
et
Fortalexiensis
urbes populo gratissimi destinatus nationalibus salutatoribus fuerunt. Plerique internationales salutatores anno 2007 ex
Argentina
(18.3%),
Civitates Foederatae Americae
(13.9%) et
Lusitania
(5.6%) venerunt.
Brasilia amplam optionum varietatem tam nationalibus quam internationalibus periegetis offert, cum cuius naturales areae eius populo gratissimum periegeticum productum sunt,
periegeseos oecologicae
combinatio cum
otio
et
delectatione
, praecipue solis litorisque,
itinerum adventurosorum
, non minus quam
historica
et
culturalis periegesis
. Inter popularissimos destinatus sunt
Pantanal
, tropicus
hygrobiotopos
in
Regione Medioccidentali
;
silva Amazonica
in
Regione Septemtrionali
; culturalis historicaque periegesis in civitatibus
Fodinarum Generalium
et
Bahiae
;
litora
et
moles arenosae
in
Regione Boreorientali
;
litora
in civitatibus
Fluminis Ianuarii
et
Sanctae Catharinae
;
temperati
montes
in
Regione Meridionali
; et
negotiorum
itinera
urbem Paulistanam
.
Brasilia decima maxima energiae consumptrix et tertia Occidentali in Hemisphaerio est, post
Civitates Foederatas
et
Canadam
. Cuius energia e
renovabilibus fontibus
, praesertim ex
hydroelectricitate
et
aethanole
et ex irrenovabilibus fontibus, praesertim ex oleo et
gasio naturali
venit. Per ultima tria decennia Brasilia laboravit ut viabilis optio benzino creetur. Cum suo in
calamo dulci
fundato liquore propulsorio, civitas hoc tempore libertas energetice fieri potest. Brasiliense
aethanolico
programma
,
annis 1970/1979
respondens ad
oleici
mercatus
incertitudines ortum, intermittenter bene successit. Ceterum, multi Brasilienses "
flexibilis liquoris
"
autocineta
gubernant quae cum seu aethanole seu benzino operantur et consumptorem eum cum optione villima, crebro aethanole, implere sinunt. Nationes cum magnis liquoris propulsorii exigentiis ut
India
et
Sina
Brasiliensem progressum attente sequuntur.
Civitates Foederatae Americae
parvis gradibus in aethanolis usum eunt, sed suus processus, fretus
maizo
, longior
cariorque
est. Insuper, nationes ut
Iaponia
aut
Suecia
aethanol
e Brasilia important quod ad complenda sua oecologica munera sub
Protocollo Kyotensi
iuvet.
Brasilia secunda in
America Merdionali
olei
rudis suppletoria habet et in
mundo
rapidissime crescentium
olei
productorum unus est. Natio in mundo principalium
hydroelectricitatis
productorum unus est. Totae instructae in
electricitatis
generatione capacitatis 90 000 megavattiorum,
hydroelectricitas
rationem 66 000 megavattiorum (74%) reddit.
Energia atomica
rationem circa 4% Brasiliensis electricitatis reddit. Brasilia olei civitas praepollens fietur, cum ingentibus olei detectionibus recentibus temporibus.
Scientia et technologia
recensere
Brasiliensis scientia reapse primis
saeculi noni
decenniis incepit,
Familia Regali Lusitana
, a
Ioanne VI
ducta,
Urbem Fluminensem
perventa, ex ab
Neapolionici
exercitus invasione
Lusitaniae
anni 1807 effugiente. Usque ad tunc, Brasilia
Lusitana
colonia
sine
universitatibus
et cum culturalium scientificarumque societatum inopia erat, totum dissimiliter antiquarum Americanarum
Imperii Hispanici
coloniarum quod, quamquam multos
analphabetos
cives ut Brasilia aut Lusitania habebat, nihilominus numerum universitatum usque a
saeculo decimosexto
habebat.
Technologica investigatio in Brasilia valde publicis in
universitatibus
et investigationis institutis geritur. Nihilominus, plus quam 73% pecuniae basicae investigationi a gubernationalibus fontibus adhuc surgitur. Brasiliensium notissimorum technologicorum sedum aliquae
Institutum Osvaldi Cruz
,
Institutum Butantanense
,
Commandum Generale Technologiae Aerosideralis
,
Societas Brasiliensis Investigationis Agripecuariae
et
Institutum Nationale Investigationis Sideralis
(
Lusice
:
Instituto Oswaldo Cruz, Instituto Butantan, Comando-Geral de Tecnologia Aerospacial, Empresa Brasileira de Pesquisa Agropecuaria
et
Instituto Nacional de Pesquisas Espaciais
) sunt. Brasilia optimum provectum siderale programma in
America Latina
habet cum significativis capacitatibus vehiculorum iaciendorum, emissionum collocandarum et satellitum fabricandarum. Die 14 Octobris anni 1997,
Agentura Sideralis Brasiliensis
(Lusitane:
Agencia Espacial Brasileira
) foedus cum
NASA
obsiganavit ad partes
Internationali Siderali Stationi
suppeditandas.
Uranium
in
Ergasterio Liquoris Propulsorii Nuclearis Resendensi
ditatur ut oleum nationalibus
energeticis
exigentiis suppeditetur. Coeptae adumbrationes ad conficiendam nationalem primam
navem submarinam nuclearem
sunt. Brasilia trium
Latinoamericanarum
nationum cum
Synchrotronico
Laboratorio, investigationis sedes de
physica
,
chemia
,
scientia materiarum
,
scientiis vitae
una.
Circa 2 498 aeroportuum in Brasilia sunt, inclusis appulsus campis. Natio secundum maximum aeroportuum numerum in mundo habet, post solum
Civitates Foederatas
.
Aeroportus Internationalis Paulistanus-Guarulliensis
, in
urbe Paulistana
vicinitate situs, maximus occupatissimusque aeroportus nationis est, plerosque populares commercialesque transitus nationis tractans et urbem Paulistanam cum propemodum praecipuissimis urbibus mundi conectens. Brasilia 34
aeroportus internationales
et 2464
aeroportus regionales
habet.
Viae
principales oneris et insessorum transitus latores in Brasilia sunt. Praeses
Vasingtonius Ludovicus
(1926?1930) "gubernare vias aperire esse" dicere solebat. Brasilienses gubernationes
vias
ferriviis et aquaticis viis semper priorizavit. Praeses
Iuscelinus Kubitschek
(1956?1960), qui
Brasiliopolin
concepit et construxit, alius viarum incitator erat.
Iuscelinus Kubitschek
magnarum societatum autocinetorum fabricatoriarum
inaugurationi responsalis fuit (
Volkswagen
,
Ford Motor Company
, et
General Motors
in Brasiliam advenerunt Iuscelino Kubitschek gubernante), et una rerum quibus ad eas attrahendas usi sunt, profecto, viarum constructioni favere fuit. Hodie, praeter eas, natio
Audi
,
BMW
,
Chrysler
,
Citroen
,
Fiat
,
Hyundai
,
Mercedes-Benz
,
Mitsubishi motors
,
Nissan
,
Peugeot
,
Renault
et
Toyota
quoque habet. Brasilia septimam maximam
industriam auticineticam
habet. 37 principales
portus
in Brasilia sunt quorum maximus in
Hagiopole
(
Lusice
:
Santos
) est.
Brasilienses incolae a multis
phyleticis
ethnicisque
circulis oriuntur. Ultimus
Instituti Brasiliensis Geographiae et Statisticae
(
Lusice
:
Instituto Brasileiro de Geografia e Estatistica
) census revelavit haec data; 47% incolarum, circiter 93 miliones,
Caucasii
; 42.6%, circiter 79 miliones,
Mulati
et
Mixticius
(Lusice:
Pardo
ravum
significans); 6.9%, circiter 13 miliones,
Nigritae
; 0.5%, circiter milionem,
Asiani
; et 0.3%, circiter 519?000,
Amerindi
autoidentificantur. Plerique Brasilienses suas
origines
usque ad
Anerindicos autochtones
,
Lusitanos
colonos aut
Africos servos
, solos aut in combinatione cum alio aut aliis ethnicis aut phyleticis circulis vestigare possunt. Ab adventu
Lusitanorum
saeculo XVI ineunte, haec
mixtura phyletica
inter tres circulos Brasiliensis populi evolutionis pars fuit. In circiter tria Lusicae colonizationis saecula, Brasilia amplius 700?000 Lusos colonos et quattuor miliones Africorum sevorum accepit.
Saeculo undevicensimo
ineunte, Brasilia ad
immigrationem
fenestram patefecit; 60 nationalitatum homines in Brasiliam immigraverunt. Circa quinque miliones
Europaeorum
et
Asiaticorum
immigrantium inter
1870
et
1953
advenerunt, praesertim ex
Italia
,
Lusitania
,
Hispania
et
Germania
.
Saeculo vicensimo
ineunte,
Iaponienses
et
Mediorientales
quoque advenerunt. Immigrantes et suos prognatos magnam percussionem in ethnica Brsiliensis populi compositione habuerunt et multae
diasporae
in natione adsunt.
Brasilia maximam
Italicae
origines populationem
?
extra
Italiam
, cum circiter 25 milionibus
Italobrasiliensium
, maximam
Iaponicam
populationem
?
extra
Iaponiam
, cum 1,6 milionibus
Iaponiensium Brasiliensium
, maximam
Arabicam
populationem extra
Orientem Medium
, cum 10 miliones
Arabobrasiliensium
habet. Ut etiam secundam maximam
Theodiscam
populationem
?
extra
Germaniam
, cum 12 miliones
Theodiscobrasiliensium
, secundam maximam
Hispanicam
populationem
?
extra
Hispaniam
, cum 15 miliones
Hispanobrasiliensium
, secundam maximam
Polonicam
populationem
?
extra
Poloniam
, cum 1,8 milionibus
Polonorum Brasiliensium
habet. Nihilominus, maximus et antiquissimus
Europaeus
ethnicus circulus in Brasilia
Lusobrasilienses
sunt et plerique Brasilienses suam originem vestigare usque ad ethnicum
Lusum
aut Lusum phylen mixtum possunt. Brasiliensis character mixtura phyletica est.
Genetice
, plerique Brasilienses aliquem
Europaeorum
,
Africorum
et
Amerindicorum
proavorum gradum habent. Tota populatio unus "Brasiliensis" ethnicus circulus, cum valde variatis phyleticis generibus et abscendentibus, considerari potest sed sine claris
ethnicis subdivisionibus
.
Circa 81,3% Brasiliensium
aream urbanam
incolunt.
Urbana territoria
Urbs Paulistana
,
Urbs Fluminensis
, et
Urbs Pulchri Horizontis
respective cum 19.7, 11.4, et 5.4 miliones incolarum sunt. Anno 2007, quattuordecim urbes amplius milionem habitantium et sex
urbes mundanae
(
Urbs Paulistana
,
Urbs Fluminensis
,
Soteropolis
,
Brasiliapolis
,
Urbs Fortalexiensis
et
Urbs Pulchri Horizontis
) circa duos miliones habebant. Fere omnia capita maximae sui correspondentis civitatis urbes, exceptis
Urbe Capisabarum
,
Spiritus Sancti
capite, et
Florianopole
,
Sanctae Catharinae
capite. Etiam alia haud capitalia territoria urbana in civitatibus
Sancti Pauli
(
Campinae
,
Hagiopolis
, et
Valles Paraibae
),
Fodinarum Generalium
(
Valles Chalybis
),
Fluvii Magni Meridionalis
(
Valles Sinorum
) et
Sanctae Catharinae
(
Valles Itaiaiensis
) sunt.
Educatio sanitasque
recensere
Constitutio Foederalis et anni
1996
Lex Generalis Educationis in Brasilia quomodo Gubernatio Foederalis, Civitates, Pagus Federalis et Communia sua respectiva educativa systemata gerere et instruere debant statuit. Singula haec publica educativa systemata responsalia de propriis singulis sustentionibus sunt, quae aerarium quoque et pecuniariarum opium mechanemata et fontes gerunt. Nova Constitutio 25%
civitativorum
communialiumque
vectigalium et 18% foedralium vectigalium educationi reservat.
Scholae privatae
programmata publicum scholare systema complere in promptu sunt. Anno 2003, alphabetizationis index 88% incolarum et iuvenum alphabetizatorum index (15-19 annos) 93,2% erat. Analphanetismus in
Boreoriente
maior est, circiter 27%, cum maiore ruralium pauperum proportione. Quamquam eodem anno, Brasiliensis educatio demissos efficientiae gradus quindecim annos natis studentibus habuit, praesertim in
publico scholari
rete.
Educatio Superior
cum praegraduatis aut sequentialibus cursibus incepit, qui dissimiles speciales electiones ut academicas aut vocationales vias offerunt. Secundum electionem, studentes suum educativum ambitum cum postgraduatis cursibus stricto aut lato sensu emendare possunt.
Publicum sanitarium systema
ab omnibus gubernationis gradibus geritur et suppeditatur, dum sanitas privata complementarium munus efficit. Varia in Brasiliensi sanitario
?
systemate problemata sunt. Anno
2006
,
mortalitas infantilis
,
mortalitas puerilis
,
mortalitas materna
, mortalitas propter haud transmissibiles morbos et mortalitas externis causis effecta:
transvectionem
,
violentiam
et
suicidium
, fuere.
Lingua Lusitana
est publica Brasiliensis lingua. Fere omnes Brasilienses
Lusitane
loquuntur, et propemodum una lingua qua
diaria
,
radiophonia
, et
televisio
, omnibus negotialibus aut administrativis scopis, utuntur, excepta
lingua Brasilica
(
lingua Lusitana
:
Nheengatu
), indigena
Americae Australis
lingua, quae "coofficialem"
?
statum iuxta Lusitanam in commune
Sancti Gabrielis Cataractae
(Lusitane:
Sao Gabriel da Cachoeira
) consecuta est. Insuper, Brasilia una Lusophonica civitas in
Americis
, linguam pro ponderis parte Brasiliensis "nationalis identitatis" habens cum
cultura
populi dissimili suarum
Hispanophonicarum
vicinarum.
Lingua Lusitana Brasilica
suam propriam evolutionem,
Amerindicis
et
Africis
linguis affecta habuit. Propterea, lingua aliquantum dissimilis eius qua Lusitania et aliae Lusophonicae civitates loquuntur est. Ex anno
2008
, Lusitania suam propriam linguam ad accommodandas linguisticas Lusitanae Brasilicae evolutiones emendare considerat ex quo duae linguae discesserunt.
Minoritariis linguis per vastum civitatis territorium loquuntur. Quarum aliquibus indigenae populi loquuntur: centum octoginta
Amerindicis
linguis in remotis locis loquuntur. Aliquibus immigrantes et sui prognati loquuntur. Ponderis communitates sunt
Theodisce
(praesertim
Hunnice
,
Theodiscae Superioris
parte) et
Italiane
(praesertim
Talianice
,
Veneticae
originis) loquentes in meridiana civitate, ambae linguae valde lingua Lusitana affectae sunt.
Magna elementorum varietas societatem cum considerabili ethnica multiplicitate creat. Brasiliensis
cultura
historice
Europaeis
,
Africis
, et
Amerindicis
culturis traditionibusque affecta est. Principale primum pondus a
Lusitana
cultura
propter fortes coloniales laqueos cum
Imperio Lusitano
derivatur. Inter alias hereditates, Lusi
linguam Lusitanam
,
Ecclesiam Catholicam Romanam
, et
colonialia architecturialia genera
introduxerunt. Alii Brasiliensis culturae aspectus
Italorum
,
Theodiscorum
, et aliorum
Europaeorum
immigrantium
contributiones sunt qui in magno numero advenerunt et quorum pondera appropinquate Meridie et Austroriente Brasiliae sensa sunt.
Amerindici populi
Brasiliae linguam et
coquinam
affecerunt; et
Afri
, in Brasiliam servi allati,
linguam
,
coquinam
,
musicam
,
saltationem
, et
religionem
affecerunt.
Litterae
in Brasilia a
saeculo sexto decimo
, a scriptis primorum Lusorum exploratorum in Brasilia originem trahit, ut
Petrus Vaz de Caminha
, navigatoris
Petri Alvares Cabral
classis scriptor.
Coquina
multo secundum regionem variat quod nationalem autochthonum et immigrantium mixtionem reddit. Quod nationale culinarium genus regionalium dissimilitudinum servatione signatum creavit. Brasiliensis culturalis traditio ad musicalium generum tendit
sambam
,
bossam novam
,
forrovum
,
fervum
,
pagode
(
Lusitane
:
samba, bossa nova, forro, fervo
et
pagode
) et multa alia comprehendentium. Brasilia etiam ad
musicam classicam
contulit, quae in multorum compositorum opera videri potest. In
artibus oculorum
, ponderis hodiernae artifices
Anita Malfatti
et
Tarsila do Amaral
ambae principales antesignanae
?
in arte Brasiliensi fuerunt.
Cinematographia
iamdiu adest, cuius origo ad medii ortum exeuntis
saeculi undevicensimi
trahitur, et novum inter civitates acclamationis gradum recentibus annis consecuta est.
Carnelevarii
festivalia (
Lusitane
:
Carnaval
), cum spectacularibus viariis processionibus et vibrante musica, una potentissimarum Brasiliae imaginum facta sunt, quorum annualia sollemnia quadraginta dies ante
Pascham
capiunt et initium
Quadragesimae
signant. Carnelevarium per totam Brasiliam cum dissimilibus regionalibus moribus celebratur, sed spectacularrimae
?
celebrationes extra
Urbem Fluminensem
in
Soteropole
, in
Urbe Recifensi
et
Olindae
aguntur, quamquam eventuum natura variat. Alia regionalia festivalia
Boibumba
et
Festa Iunina
(Lusitane:
Boi Bumba
et
Festa Junina
) sunt.
Religio
in Brasilia diversissima est:
constitutio
religionis libertati providet, et gubernatio generaliter hoc ius in praxe veretur.
Ecclesia Catholica Romana
dominans est, unde Brasilia est maxima mundi civitas Catholica. Formale
?
vinculum inter civitatem et Catholicismum Romanum exeunte
saeculo undevicensimo
sectum
?
est; nihilominus, Ecclesia Catholica Romana pondus de civitatis rebus adhuc exercet.
Protestantes
numerice
?
augent.
?
Usque ad annum
1970
, plerique Brasilienses Protestantes traditionalium ecclesiarum sodales erant, praesertim
Lutherani
,
Presbyteriani
, et
Baptistae
. Ex isto anno,
Pentecostalium
et Neopentecostalium sodalium numeri significative
?
auxerunt.
?
Traditionalia
Africa credibilia, a servis adlata, cum Catholicismo ad creandas Afrobrasilienses religiones temperantur ut
Macumbam
,
Candomble
, et
Umbandam
.
Amerindi
amplam autochthonicarum religionum secundum circulum mutantium varietatem colunt.
Religio Islamica
in Brasilia initio ab Africis servis culta est. In praesenti, Musulmani incolae in Brasilia a plerisque
Arabibus
advenis constituuntur. Circiter quinquaginta quinque
meschitae
et religiosae domus Islamicae. Recentissima
?
mos ad religionem Islamicam conversionum incrementum inter haud Arabes incolas fuit.
Secundum Demographicum censum anni 2000, 73.9 centesimae incolarum
Catholicum Romanum
; 15.4 centesimae
Protestans
; 0.91 centesimae aliarum Christianarum denominationum est; 1.33 centesimae
Kardecisticum spiritismum
; 0.31 centesimae Africas traditionales religiones; 0.01 centesimae Amerindicas traditiones sequitur; 7.35 centesimae se
agnosticum
,
atheum
, aut sine religione considerat
?
; et 0.81 centesimae aliarum religionum ut
Buddhismi
,
Iudaismi
,
Islamismi
sodale est, et aliqui dissimilium religionum mixturam colunt.
Pediludium
(
Lusice
futebol
) popularissimus
ludus athleticus
in Brasilia est.
Turma Pediludica Nationalis Brasiliensis
sive Selectio Brasiliensis (Lusice
Selecao
) victrix in
Certamine Mundano Pedilusorio
fuit, culmen mundanum quinquies annis
1958
,
1962
,
1970
,
1994
, et
2002
.
Canistripila
,
follis volaticus
,
certamina autocinetica
et
artes Martiales
quoque frequens auditorium attrahunt. Quamquam assidue non coluntur ut antehac nominati ludi athletici,
tenniludium
,
manufollium
,
natatio
, et
gymnastice
augentem enthusiastarum numerum ultimis decenniis invenerunt. Aliquae ludi athleticae variationes in Brasilia ortae sunt.
Pediludium harenae
,
pediludium aulare
, et
pediludium volaticum
(
Lusitane
futebol de areia, futebol de salao
et
futevolei
respective) in natione ut pediludicas variationes emerserunt. In
artibus Martialibus
Brasilienses
capoeiram
,
omnivaleum
et
ziuziutum Brasiliense
(
Lusitane
capoeira, vale tudo
et
jiu-jitsu brasileiro
proprie) evolverunt. In certaminibus autocineticis, Brasilienses autocinetistae mundanum
Formulae Unius
campionatum octiens abstulerunt;
Emerson Fittipaldi
annis
1972
et
1974
;
Nelson Piquet
annis
1981
,
1983
et
1987
; et
Ayrton Senna
annis
1988
,
1990
,
1991
.
Brasilia ponderis ludi athleticorum eventuum ordinationem suscepit: civitas
Certamen Mundanum Pedilusorium 1950
ordinavit, hospitio accepit, et electa est
Certamen Mundanum Pedilusorium 2014
hospitio accipiat. Circuitus in
Urbe Paulistana
situs,
Autodromon Iosephi Caroli Pace
(Lusitane
Autodromo Jose Carlos Pace
), annuale
Magnum Praemium Brasiliense
hospito accipit.
Urbs Paulistana
Quartos Ludos Panamericanos
anno
1963
ordinavit et
Urbs Fluminensis
Decimos Quintos Ludos Panamericanos
hospitio anno
2007
accepit. Brasilia etiam quater hospitio
Olympicos Ludos Aestivos
cum Olympica Urbis Fluminensis petitione
Ludis anni 2016
accipere conatur.
Brasilienses clari
recensere
- Antonius Carolus Gomes
,
musicus
, compositor dramatum melicorum
- Antonius Carolus Jobim
,
musicus
- Carolus Drummond de Andrade
,
poeta
- Pele
, pedilusor, rex
pediludii
, athleta saeculi vicensimi
- Elisabeth
Principissa
- Emidio Brasileiro
,
scriptor
- Emmanuel Theodorus Fonseca
, militaris vir, proclamator rei publicae Brasiliensis, primus praeses Brasiliensis
- Ferdinanda Montenegro
, actrix
- Hector Villa-Lobos
, musicus
- Ioachim Maria Machado de Assis
,
scriptor
- Ioannes Guimaraens Rosa
,
scriptor
- Ludovicus Aurelianae Brigantiae
- Maria Leopoldina
,
Imperatrix
, archiducissa Austriae, e familia Habsburgensi
- Marius Quintana
,
poeta
- Paulus Autran
, actor
- Paulus Coelho
,
scriptor
- Petrus I
,
imperator
- Petrus II
,
imperator
Nexus interni
Regiones, civitates et territoria
Americae
Brasilia?: politica
Praesides Brasiliae 1969?
Ministri rerum externarum Brasilienses 1985?