Filius erat nautae Christiani Jacobsen; in universitate
Hafniae
biologiae studuit et thesim laureatam de de algis confecit. Circulus ad fratres Brandes ei persuasit de conversione operum Caroli Darwin. Iam antea
Gulielmo Møller
de doctrinae Darwiniana commentarios multos exaraverat in periodico
Nyt Dansk Maanedsskrift
, ubi
cogitatio libera
adorabatur. Cum in Dania istae partes a Jacobsen actae magni momenti fuerint et sint, ille aliis in terris velut symbolismi propugnator laudatur. Admiratores in litteris habuit praesertim in civitatibus Theodiscis: movebantur ab eo e.g. Rilke, Stefan George, Thomas Mann et
Hugo de Hofmannsthal
,
Iacobus Joyce
et
Thomas Eduardus Lawrence
. Constat partes a Jacobsen actas in Germania,
Imperio Austro-Hungarico
, in
Suecia
et in
Britannia Maiore
maioris momenti quam in patria Danica fuisse. Quod cum ita sit, litteras modernas Danicas ab Iacobsen institutas postea pergebant
Sophus Claussen
,
Ioannes Jørgensen
et
Helge Rode
.
In oppidio natali via pro eo nominata est,
J. P. Jacobsensgade
et domus pueritiae quoque conservata est. In museo regionali Thisted in oppido videntur eius sponda, perspicilla ocularia et aliae res cotidianae. Supervenalicium ibi pro eo nominatum est.
Opera eius animam humanam bene scrutantia
impressionismum
claritatis magnae tradunt. Duas mythistorias,
novellas
plures et poemata exaravit. In fabulis Milesiis hominum dependentia de classi sociali et ingenio narratur, quam vita quotidiana quoque movere potest. In plurimis opusculis autem vita auctoris ipsius elucet. Saepe agitur de homine temporum recentium qui sine Deo durius/facilius vitam agere debet. Lyrica eius animum, notiones, melancholiam transportat. Ei amici fuerunt
Eduardus Brandes
et
Georgius Brandes
, familiares quoad mundi visionem.
- Mogens
(1872)
- Fru Marie Grubbe
(1876)
- Niels Lyhne
(1880)
- Pesten i Bergamo
(1881)
- Mogens og andre Novelle
(1882)
- Digte
(1886)
- Skitser og Udkast
(1886)
- ↑
Rainer Maria Rilke:
Briefe an einen jungen Dichter
, Insel-Verlag, Lipsiae 1950, p. 15