![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
i
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
1
|
Animalium, quae terrestria appellavimus hominum quadam consortione degentia, indicata natura est. ex reliquis minimas esse volucres convenit. quam ob rem prius aequorum, amnium stagnorumque dicentur.
|
|
2
|
Sunt autem conplura in his maiora etiam terrestribus. causa evidens umoris luxuria. alia sors alitum quibus vita pendentibus. in mari autem, tam late supino mollique ac fertili nutrimento, accipiente causas genitales e?sublimi semperque pariente natura pleraque etiam monstrifica reperiuntur, perplexis et in semet aliter atque aliter nunc flatu nunc fluctu convolutis seminibus atque principiis, vera ut fiat vulgi opinio, quicquid nascatur in parte naturae ulla, et in mari esse praeterque multa quae nusquam alibi.
|
|
3
|
rerum quidem, non solum animalium, simulacra inesse licet intellegere intuentibus uvam, gladium, serras, cucumin vero et colore et odore similem, quo minus miremur equorum capita in tam parvis eminere cocleis.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
ii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
4
|
Plurima autem et maxima animalia in Indico mari, ex quibus ballaenae quaternum iugerum, pristes docenum cubitorum, quippe ubi locustae quaterna cubita impleant, anguillae quoque in Gange amne tricenos pedes.
|
|
5
|
sed in mari belvae circa solstitia maxime visuntur. tunc illic ruunt turbines, tunc imbres, tunc deiectae montium iugis procellae ab imo vertunt maria pulsatasque
ex profundo belvas cum fluctibus volvunt tanta, ut alias thynnorum, multitudine, ut Magni Alexandri classis haut alio modo quam hostium acie obvia contrarium agmen adversa fronte derexerit: aliter sparsis non erat evadere. non voce, non sonitu, non ictu, sed fragore terrentur nec nisi ruina turbantur.
|
|
6
|
Cadara appellatur Rubri maris paeninsula ingens; huius obiectu vastus efficitur sinus,
XII
dierum et noctium remigio enavigatus Ptolemaeo regi, quando nullius aurae recipit afflatum. huius loci quiete praecipue ad inmobilem magnitudinem belvae adolescunt.
|
|
7
|
Gedrosos, qui Arabim amnem accolunt, Alexandri Magni classium praefecti prodiderunt in domibus fores maxillis belvarum facere, ossibus tecta contignare, ex quibus multa quadragenum cubitorum longitudinis reperta. exeunt et pecori similes belvae ibi in terram pastaeque radices fruticum remeant et quaedam equorum, asinorum, taurorum capitibus, quae depascuntur sata.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
iv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
9
|
Tiberio principi nuntiavit Olisiponiensium legatio ob id missa, visum auditumque in quodam specu concha canentem Tritonem qua noscitur forma. et Nereidum falsa non est, squamis modo hispido corpore etiam qua humanam effigiem habet. namque haec in eodem spectata litore est, cuius morientis etiam cantum tristem accolae audivere longe, et Divo Augusto legatus Galliae conplures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit.
|
|
10
|
auctores habeo in equestri ordine splendentes, visum ab iis in Gaditano oceano marinum hominem toto corpore absoluta similitudine; ascendere eum navigia nocturnis temporibus statimque degravari quas insederit partes et, si diutius permaneat, etiam mergi. Tiberio principe contra Lugdunensis provinciae litus in insula simul trecentas amplius belvas reciprocans destituit oceanus, mirae varietatis et magnitudinis, nec pauciores in Santonum litore interque reliquas elephantos et arietes candore tantum cornibus adsimulatis, Nereidas vero multas.
|
|
11
|
Turranius prodidit expulsam belvam in Gaditana litora, cuius inter duas pinnas ultimae caudae cubita sedecim fuissent, dentes eiusdem
CXX
, maximi dodrantium mensura, minimi semipedum. belvae, cui dicebatur exposita fuisse Andromeda, ossa Romae apportata ex oppido Iudaeae Iope ostendit inter reliqua miracula in aedilitate sua M.?Scaurus longitudine pedum
XL
, altitudine costarum Indicos elephantos excedente, spinae crassitudine sesquipedali.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
v
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
12
|
Ballaenae et in nostra maria penetrant. in Gaditano oceano non ante brumam conspici eas tradunt, condi autem statis temporibus in quodam sinu placido et capaci, mire gaudentes ibi parere. hoc scire orcas, infestam iis belvam et cuius imago nulla repraesentatione exprimi potest alia quam carnis inmensae dentibus truculentae.
|
|
13
|
inrumpunt ergo in secreta ac vitulos earum aut fetas vel etiamnum gravidas lancinant morsu incursuque ceu Liburnicarum rostris fodiunt. illae ad flexum inmobiles, ad repugnandum inertes et pondere suo oneratae, tunc quidem et utero graves pariendive poenis invalidae, solum auxilium novere in altum profugere et se tuto defendere oceano. contra orcae occurrere laborant seseque opponere et caveatas angustiis trucidare, in vada urguere, saxis inlidere. spectantur ea proelia ceu mari ipso sibi irato, nullis in sinu ventis, fluctibus vero ad anhelitus ictusque quantos nulli turbines volvant.
|
|
14
|
orca et in portu Ostiensi visa est oppugnata a?Claudio principe. venerat tum exaedificante eo portum, invitata naufragiis tergorum advectorum e?Gallia, satiansque se per conplures dies alveum in vado sulcaverat, adtumulata fluctibus in tantum, ut circumagi nullo modo posset et, dum saginam persequitur in litus fluctibus propulsam, emineret dorso multum super aquas carinae vice inversae.
|
|
15
|
praetendi iussit Caesar plagas multiplices inter ora portus profectusque ipse cum praetorianis cohortibus populo Romano spectaculum praebuit, lanceas congerente milite e?navigiis adsultantibus, quorum unum mergi vidimus reflatu belvae oppletum unda.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
vi
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
16
|
Ora ballaenae habent in frontibus ideoque summa aqua natantes in sublime nimbos efflant. spirant autem confessione omnium et paucissima alia in mari, quae internorum viscerum pulmonem habent, quoniam sine eo spirare animal nullum putatur. nec piscium branchias habentes anhelitum reddere ac per vices recipere existimant quorum haec opinio est, nec multa alia genera etiam branchiis carentia, in qua sententia fuisse Aristotelem video et multis persuasisse doctrina insignibus.
|
|
17
|
nec me protinus huic opinioni eorum accedere haut dissimulo, quoniam et pulmonum vice alia possint spirabilia inesse viscera ita volente natura, sicut et pro sanguine est multis alius umor. in aquas quidem penetrare vitalem hunc halitum quis miretur, tanto spissiorem naturae partem, penetrare argumento animalium quae semper defossa vivunt, ceu talpae?
|
|
18
|
accedunt apud me certe efficacia ut credam, etiam omnia in aquis spirare naturae suae sorte, primum saepe adnotata piscium aestivo calore quaedam anhelatio et alia tranquillo velut oscitatio, ipsorum quoque, qui sunt in adversa opinione, de?somno piscium confessio ? quis enim sine respiratione somno locus? ?, praeterea bullantium aquarum sufflatio lunaeque effectu concharum quoque corpora augescentia. super omnia est quod esse auditum et odoratum piscibus non erit dubium, ex aeris utrumque materia. odorem quidem non aliud quam infectum aera intellegi possit. quam ob rem de?his opinetur ut cuique libitum erit.
|
|
19
|
branchiae non sunt ballaenis nec delphinis. haec duo genera fistula spirant, quae ad pulmonem pertinet, ballaenis a?fronte, delphinis a?dorso. et vituli marini, quae vocant phocas, spirant ac dormiunt in terra; item testudines, de?quibus mox plura.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
vii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
20
|
Velocissimum omnium animalium, non solum marinorum, est delphinus, ocior volucre, acrior telo, ac nisi multum infra rostrum os illi foret medio paene in ventre, nullus piscium celeritatem eius evaderet. sed adfert moram providentia naturae, quia nisi resupini atque conversi non corripiunt, quae causa praecipue velocitatem eorum ostendit. nam cum fame conciti fugientem in vada ima persecuti piscem diutius spiritum continuere, ut arcu missi ad respirandum emicant tantaque vi exiliunt, ut plerumque vela navium transvolent.
|
|
21
|
vagantur fere coniugia; pariunt catulos decimo mense aestivo tempore, interim et binos. nutrunt uberibus, sicut ballaena, atque etiam gestant fetus infantia infirmos; quin et adultos diu comitantur magna erga partum caritate.
|
|
22
|
adolescunt celeriter,
X
annis putantur ad summam magnitudinem pervenire. vivunt et tricenis, quod cognitum praecisa cauda in experimentum. abduntur tricenis diebus circa canis ortum occultanturque incognito modo, quod eo magis mirum est, si spirare in aqua non queunt. solent in terram erumpere, incerta de?causa, nec statim tellure tacta moriuntur multoque ocius fistula clausa.
|
|
23
|
lingua est iis contra naturam aquatilium mobilis, brevis atque lata, haut differens suillae. pro voce gemitus humano similis, dorsum repandum, rostrum simum. qua de?causa nomen simonis omnes miro modo agnoscunt maluntque ita appellari.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
viii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
24
|
Delphinus non homini tantum amicum animal, verum et musicae arti, mulcetur symphoniae cantu, set praecipue hydrauli sono. hominem non expavescit ut alienum, obviam navigiis venit, adludit exultans, certat etiam et quamvis plena praeterit vela.
|
|
25
|
Divo Augusto principe Lucrinum lacum invectus pauperis cuiusdam puerum ex Baiano Puteolos in ludum litterarium itantem, cum meridiano immorans appellatum eum simonis nomine saepius fragmentis panis, quem ob iter ferebat, adlexisset, miro amore dilexit. pigeret referre, ni res Maecenatis et Fabiani et Flavii Alfii multorumque esset litteris mandata. quocumque diei tempore inclamatus a?puero, quamvis occultus atque abditus, ex imo advolabat pastusque e?manu praebebat ascensuro dorsum, pinnae aculeos velut vagina condens, receptumque Puteolos per magnum aequor in ludum ferebat simili modo revehens pluribus annis, donec morbo extincto puero subinde ad consuetum locum ventitans tristis et maerenti similis ipse quoque, quod nemo dubitaret, desiderio expiravit.
|
|
26
|
alius intra hos annos Africo litore Hipponis Diarruti simili modo ex hominum manu vescens praebensque se tractandum et adludens nantibus inpositosque portans unguento perunctus a?Flaviano proconsule Africae et sopitus, ut apparuit, odoris novitate fluctuatusque similis exanimi caruit hominum conversatione ut iniuria fugatus per aliquot menses, mox
reversus in eodem miraculo fuit. iniuriae potestatem in hospitales ad visendum venientium Hipponenses in necem eius conpulerunt.
|
|
27
|
ante haec similia de?puero in Iaso urbe memorantur, cuius amore spectatus longo tempore, dum abeuntem in litus avide sequitur, in harenam invectus expiravit. puerum Alexander Magnus Babylone Neptunio sacerdotio praefecit, amorem illum numinis propitii fuisse interpretatus. in eadem urbe Iaso Hegesidemus scribit et alium puerum Hermian nomine similiter matria perequitantem, cum repentinae procellae fluctibus exanimatus esset, relatum, delphinumque causam leti fatentem non reversum in maria atque in sicco expirasse.
|
|
28
|
hoc idem et Naupacti accidisse Theophrastus tradit. nec modus exemplorum: eadem Amphilochi et Tarentini de?pueris delphinisque narrant. quae faciunt ut credatur, Arionem quoque citharoedicae artis, interficere nautis in mari parantibus ad intercipiendos eius quaestus, eblanditum uti prius caneret cithara, congregatis cantu delphinis cum se iecisset in mare, exceptum ab uno Taenarum in litus pervectum.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
ix
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
29
|
Est provinciae Narbonensis et in Nemausiensi agro stagnum Latera appellatum, ubi cum homine delphini societate piscantur. innumera vis mugilum stato tempore angustis faucibus stagni in mare erumpit observata aestus reciprocatione. qua de?causa praetendi non queunt retia, eaque moles ponderis nullo modo toleretur, etiamsi non sollertia insidietur tempori. simili ratione in altum protinus tendunt, quod vicino gurgite efficitur, locumque solum pandendis retibus habilem effugere festinant.
|
|
30
|
quod ubi animadvertere piscantes ? concurrit autem multitudo temporis gnara et magis etiam voluptatis huius avida ? totusque populus e?litore quanto potest clamore conciet simonem in spectaculi eventum, celeriter delphini exaudiunt desideria aquilonium flatu vocem prosequente, austro vero tardius ex adverso referente; set tum quoque inproviso in auxilium advolare properant.
|
|
31
|
apparet acies, quae protinus disponitur in loco, ubi coniectus est pugnae. opponunt sese ab alto trepidosque in vada urgent: tum piscatores circumdant retia furcisque sublevant. mugilum nihilo minus velocitas transilit: at illos excipiunt delphini et occidisse ad praesens contenti cibos in victoriam differunt.
|
|
32
|
opere proelium fervet, includique retibus se fortissime urgentes gaudent ac, ne id ipsum fugam hostium stimulet, inter navigia et retia natantesve homines ita sensim elabuntur, ut exitus non aperiant. saltu, quod est alias blandissimum iis, nullus conatur evadere, ni summittantur sibi retia. egressus protinus ante vallum proeliatur. ita peracta captura quos interemere diripiunt. sed enixioris operae quam in unius diei praemium conscii sibi opperiuntur in posterum nec piscibus tantum, sed et intrita panis e?vino satiantur.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
35
|
Testudines tantae magnitudinis Indicum mare emittit, uti singularum superficie habitabiles casas integant atque inter insulas Rubri praecipue maris his navigent cumbis. capiuntur multis quidem modis, sed maxime evectae in summa pelagi antemeridiano tempore blandito, eminente toto dorso per tranquilla fluitantes, quae voluptas libere spirandi in tantum fallit oblitas sui, ut solis vapore siccato cortice non queant mergi invitaeque fluitent opportunae venantium praedae.
|
|
36
|
ferunt et pastum egressas noctu avideque saturatas lassari atque, ut remeaverint matutino, summa in aqua obdormiscere; id prodi stertentium sonitu. tum adnatare tacite leniterque singulis ternos; a?duobus in dorsum verti, a?tertio laqueum inici supinae atque ita e?terra a?pluribus trahi. in Phoenicio mari haut ulla difficultate capiuntur ultroque veniunt stato tempore anni in amnem Eleutherum effusa multitudine.
|
|
37
|
Dentes non sunt testudini, set rostri margines acuti, superna parte inferiorem claudente pyxidum modo. in mari concyliis vivunt, tanta oris duritia, ut lapides comminuant, in terram egressae herbis. pariunt ova avium ovis similia ad centena numero eaque defossa extra aquas et cooperata terra, pavita hac pectore et complanata, incubant noctibus. educent fetus annuo spatio. quidam oculis spectandoque ova foveri ab iis putant, feminas coitum fugere, donec mas festucam aliquam inponat aversae.
|
|
38
|
Trogodytae cornigera habent, ut in lyra adnexis cornibus latis, sed mobilibus, quorum in natando remigio se adiuvant; chelium id vocatur, eximiae testudinis, sed rarae. namque scopuli praeacuti Chelonophagos terrent, Trogodytae autem, ad quos natant, ut sacras adorant. sunt et terrestres, quae ob id in operibus chersinae vocantur, in Africae desertis, qua parte maxime sitientibus harenis squalent, roscido, ut creditur, umore viventes. neque aliud ibi animal provenit.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
41
|
Quae pilo vestiuntur, animal pariunt, ut pristis, ballaena, vitulus. hic parit in terra, pecudum more secundas partes reddit. initu cantum modo cohaeret; parit nonnumquam geminis plures, educat mammis fetum. non ante duodecimum diem deducit in mare, ex eo subinde adsuefaciens. interficiuntur difficulter nisi capite eliso. ipsis in sono mugitus ? unde nomen vituli ?, accipiunt tamen disciplinam vocemque pariter et iussu populum salutant incondito fremitu, nomine vocati respondent.
|
|
42
|
nullum animal graviore somno premitur. pinnis, quibus in mari utuntur, humi quoque vice pedum serpunt. pelles eorum etiam detractas corpori sensum aequorum retinere tradunt semperque aestu maris recedente inhorrescere, praeterea dextrae pinnae vim soporiferam inesse somnosque adlicere subditam capiti
|
|
43
|
Pilo carentium duo omnino animal pariunt, delphinus ac vipera.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xvii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
44
|
Praecipua magnitudine thynni. invenimus talenta
XV
pependisse, eiusdem caudae latitudinem duo cubita et palmum. fiunt et in quibusdam amnium haut minores, silurus in Nilo, isox in Rheno, attilus in Pado, inertia pinguescens ad mille aliquando libras, catenato captus hamo nec nisi boum iugis extractus. atque hunc minimus, appellatus clupea, venam quandam eius in faucibus mira cupidine appetens morsu exanimat.
|
|
45
|
silurus grassatur, ubicumque est, omne animal appetens, equos innatantes saepe demergens. praecipue in Moeno Germaniae amne protelis boum et in Danuvio marris extrahitur, porculo marino simillimus. et in Borysthene memoratur praecipua magnitudo, nullis ossibus spinisve intersitis, carne praedulci.
|
|
46
|
in Gange Indiae platanistas vocant, rostro delphini et cauda, magnitudine autem
XVI
cubitorum. in eodem esse Statius Sebosus haut modico miraculo adfert vermes, branchiis binis sex cubitorum, caeruleos, qui nomen a?facie traxerunt. his tantas esse vires, ut elephantos ad potus venientes mordicus comprehensa manu eorum abstrahant.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xx
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
50
|
Sed in Pontum nulla intrat bestia piscibus malefica praeter vitulos et parvos delphinos. thynnis dextera ripa intrant, exeunt laeva. id accidere existimatur, quia dextro oculo plus cernant, utroque natura hebeti. est in euripo Thracii Bospori, quo Propontis Euxino iungitur, in ipsis Europam Asiamque separantis freti angustiis saxum miri candoris, a?vado ad summa perlucens, iuxta Calchedonem in latere Asiae. huius aspectu repente territi semper adversum Byzantii promunturium, ex ea causa appellatum Aurei Cornus, praecipiti petunt agmine.
|
|
51
|
itaque omnis captura Byzantii est, magna Calchedonis penuria,
M
passibus medii interfluentis euripi. opperiuntur autem aquilonis flatum, ut secundo fluctu exeant e?Ponto, nec nisi intrantes portum Byzantium capiuntur. bruma non vagantur; ubicumque deprehensi, usque ad aequinoctium ibi hibernant. iidem saepe navigia velis euntia comitantes mira quadam dulcedine per aliquot horarum spatia et passuum milia a?gubernaculis spectantur, ne tridente quidem in eos saepius iacto territi. quidam eos, qui hoc thynnis faciant, pompilos vocant.
|
|
52
|
multi in Propontide aestivant, Pontum non intrant; item soleae, cum rhombi intrent, nec saepia est, cum lolligo reperiatur; saxatilium turdus et merula desunt, sicut conchylia, cum ostreaea abundent. omnia autem hibernant in Aegaeo. intrantium Pontum soli non remeant trichiae ? Graecis enim plerisque nominibus uti par erit, quando aliis atque aliis eosdem diversi appellavere tractus ?,
|
|
53
|
sed hi soli in Histrum [mare] subeunt et ex eo subterraneis eius venis in Hadriaticum mare defluunt, itaque et illic descendentes nec umquam subeuntes e?mari visuntur.
Thynnorum captura est a?vergiliarum exortu ad arcturi occasum. reliquo tempore hiberno latent in gurgitibus imis, nisi tepore aliquo evocati aut pleniluniis. pinguescunt et in tantum, ut dehiscant. vita longissima iis bienni.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xxiv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
57
|
Praegelidam hiemem omnes sentiunt, sed maxime qui lapidem in capite habere existimantur, ut lupi, chromis, sciaena, phagri. cum asperae hiemes fuere, multi caeci capiuntur. itaque his mensibus iacent speluncis conditi, sicut in genere terrestrium retulimus, maxime hippurus et coracini, hieme non capti praeterquam statis diebus paucis et isdem semper, item murena et orphus, conger, percae et saxatiles omnes. terra quidem, hoc est vado maris excavato, condi per hiemes torpedinem, psettam, soleam tradunt.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xxx
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
64
|
Ex reliqua nobilitate et gratia maxima est et copia mullis, sicut magnitudo modica, binasque libras ponderis raro admodum exuperant nec in vivariis piscinisque crescunt. septentrionalis tantum hos et proxima occidentis parte gignit oceanus. cetero genera eorum plura; nam et alga vescuntur et ostreis et limo et aliorum piscium carne, et barba gemina insigniuntur inferiori labro. lutarium ex iis vilissimi generis appellant;
|
|
65
|
hunc semper comitatur sargus nomine alius piscis et caenum fodiente eo excitatum devorat pabulum. nec litorariis gratia. laudatissimi conchylium spaiunt. nomen his Fenestella a?colore mulleorum calciamentorum datum putat. pariunt ter annis; certe totiens fetura apparet.
|
|
66
|
mullum expirantem versicolori quadam et numerosa varietate spectari proceres gulae narrant, rubentium squamarum multiplici mutatione pallescentem, utique si vitro spectetur inclusus. M.?Apicius, ad omne luxus ingenium natus, in sociorum garo ? nam ea quoque res cognomen invenit ? necari eos praecellens putavit atque e?iecore eorum allecem excogitare.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xl
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
78
|
Planorum piscium alterum est genus, quod pro spina cartilaginem habet, ut raiae, pastinacae, squatinae, torpedo et quos bovis, lamiae, aquilae, ranae nominibus Graeci appellant. quo in numero sunt squali quoque, quamvis non plani. haec Graece in universum
σελαχη
appellavit Aristoteles primus hoc nomine iis inposito. nos distinguere non possumus, nisi si cartilaginea appellare libeat. omnia autem carnivora sunt talia et supina vescuntur, ut in delphinis diximus, et cum ceteri pisces ova pariant, hoc genus solum, ut ea quae cete appellant, animal parit, excepta quam ranam vocant.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xli
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
79
|
Est parvus admodum piscis adsuetus petris, echeneis appellatus. hoc carinis adhaerente naves tardius ire creduntur, inde nomine inposito. quam ob causam amatoriis quoque veneficiis infamis est et iudiciorum ac litium mora, quae crimina una laude pensat fluxus gravidarum utero sistens partusque continens ad puerperium. in cibos tamen non admittitur. pedes eum habere arbitrantur, Aristoteles .?.?.?it apposita pinnarum similitudine.
|
It is tempting to think that these are among the fish Apuleius was accused of seeking out for magical purposes: and indeed, litigation against him failed.?.?. (An entire chapter, and a?very funny one indeed, of Apuleius's
Apologia pro se de?magia
deals with this; start
here
and if you're not inclined to read the whole thing, continue down Book?3 searching for
fish
.)
|
|
80
|
Mucianus muricem esse latiorem purpura, neque aspero neque rotundo ore neque in angulos prodeunte rostro, sed sicut concha utroque latere sese colligente. quibus inhaerentibus plenam venti stetisse navem Periandri portantem, ut castrarentur, nobiles pueros; conchas, quae id praestiterint, apud Cnidiorum Venerem coli. Trebius Niger pedalem esse et crassitudine quinque digitorum, naves morari; praeterea hanc esse vim eius adservati in sale, ut aurum, quod deciderit in altissimos puteos, admotus extrahat.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xlvi
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
85
|
Polyporum multa genera. terreni maiores quam pelagii. omnibus bracchiis ut pedibus ac manibus utuntur, cauda vero, quae est bisulca et acuta, in coitu. et polypis fistula in dorso, qua tramittunt mare, eamque modo in dexteram partem, modo in sinistram transferunt. natant obliqui in caput, quod praedurum est sufflatione viventibus. cetero per bracchia velut acetabulis dispersis haustu quodam adhaerescunt; tenent supini, ut avelli non queant. vada non adprehendunt, et grandibus minor tenacitas. soli mollium in siccum exeunt, dumtaxat asperum; levitatem odere.
|
|
86
|
vescuntur conchyliorum carne, quorum conchas conplexu crinium frangunt; itaque praeiacentibus testis cubile eorum deprehenditur. et cum alioqui brutum habeatur animal, ut quod ad manum hominis adnatet, in re quodammodo familiari callet. omnia in domum conportat, dein putamina erosa carne egerit adnatantesque pisciculos ad ea venatur.
|
|
87
|
colorem mutat ad similitudinem loci, et maxime in metu. ipsu bracchia sua rodere falsa opinio est ? id enim a?congris evenit ei ?, sed renasci, sicut colotis et lacertis caudas, haut falsum.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
xlviii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
89
|
Polyporum generis est ozaena dicta a?gravi capitis odore, ob hoc maxime murenis eam consectantibus.
Polypi binis mensibus conduntur. ultra bimatum non vivunt. pereunt autem tabe semper, feminae celerius et fere a?partu.
Non sunt praetereunda et L.?Lucullo proconsule Baeticae conperta de?polypis; quae Trebius Niger e?comitibus eius prodidit:
|
|
90
|
avidissimos esse concharum, illas ad tactum conprimi, praecidentes bracchia eorum, ultroque escam ex praedante capere. carent conchae visu omnique sensu alio quam cibi et periculi. insidiantur ergo polypi apertis inpositoque lapillo extra corpus, ne palpitatu eiciatur: ita securi grassantur extrahuntque carnes. illae se contrahunt, sed frustra, discuneatae. tanta sollertia animalium hebetissimis quoque est.
|
|
91
|
praeterea negat ullum atrocius esse animal ad conficiendum hominem in aqua. luctatur enim conplexu et sorbet acetabulis ac numeroso suctu trahit, cum in naufragos urinantesve impetum cepit. sed si invertatur, elanguescit vis; exporrigunt enim se resupinati. cetera, quae idem retulit, monstro propiora possunt videri.
|
|
92
|
Carteiae in cetariis adsuetus exire e?mari in lacus eorum apertos atque ibi salsamenta populari ? mire omnibus marinis expetentibus odorem quoque eorum, qua de?causa et nassis inlinuntur ?, convertit in se custodum indignationem adsiduitate furti inmodicam. saepes erant obiectae, sed has transcendebat per arborem nec deprehendi potuit nisi canum sagacitate. hi redeuntem circumvasere noctu, concitique custodes expavere novitatem. primum omnium magnitudo inaudita erat, dein colos muria obliti, odore diri. quis ibi polypum exspectasset aut ita cognosceret? cum monstro dimicare sibi videbantur. namque et adflatu terribili canes agebat, nunc extremis crinibus flagellatos, nunc robustioribus bracchiis clavarum modo incussos,
|
|
93
|
aegreque multis tridentibus confici potuit. ostendere Lucullo caput eius, dolii magnitudine, amphorarum
XV
capax, atque, ut ipsius Trebi verbis utar, barbas, quas vix utroque bracchio conplecti esset, clavarum modo torosas, longas pedum
XXX
, acetabulis sive caliculis urnalibus pelvium modo, dentes magnitudini respondentes. reliquiae adservante miraculo pependere pondo
DCC
. saepias quoque et lolligines eiusdem magnitudinis expulsas in litus illud idem auctor est. in nostro mari lolligines quinum cubitorum capiuntur, saepiae binum. neque his bimatu longior vita.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
l
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
95
|
Locustae crusta fragili muniuntur in eo genere quod caret sanguine. latent mensibus quinis. similiter cancri, qui eodem tempore occultantur, et ambo veris principio senectutem anguium more exuunt renovatione tergorum. cetera in undis natant, locustae reptantium modo fluitant, si nullus ingruat metus, recto meatu, cornibus, quae sunt propria rotunditate praepilata, ad latera porrectis; isdem erectis in pavore oblique in latera procedunt. cornibus inter se dimicant. unum hoc animalium, nisi vivum ferventi aqua incoquatur, fluida carne non habet callum.
|
|
96
|
vivunt petrosis locis, cancri mollibus. hieme aprica litora sectantur, aestate in opaca gurgitum recedunt. omnia eius generis hieme laeduntur, autumno et vere pinguescunt et plenilunio magis, quia noctes sidus tepido fulgore mitificat.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
li
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
97
|
Cancrorum genera carabi, astaci, maeae, paguri, Heracleotici, leones et alia ignobiliora. carabi cauda a?ceteris cancris distant. in Phoenice hippoe vocantur, tantae velocitatis, ut consequi non sit. cancris vita longa, pedes octoni, omnes in obliquum flexi. feminae primus pes duplex, mari simplex. praeterea bina bracchia denticulatis forcipibus. superior pars in primoribus his movetur, inferiore inmobili.
|
|
98
|
dexterum bracchium omnibus maius. universi aliquando congregantur. os Ponti evincere non valent; quam ob rem egressi circumeunt apparetque tritum iter. pinotheras vocatur minimus ex omni genere, ideo opportunus iniuriae. huic sollertia est inanium ostrearum testis se condere et, cum adcreverit, migrare in capaciores. cancri in pavore et retrorsi pari velocitate redeunt.
|
|
99
|
dimicant inter se ut arietes adversis cornibus incursantes. contra serpentium ictus medentur. sole cancri signum transeunte et ipsorum, cum exanimati sint, corpus transfigurari in scorpiones narratur in sicco.
|
|
100
|
ex eodem genere sunt echini, quibus spinae pro pedibus. ingredi est iis in orbem volvi, itaque detritis saepe aculeis inveniuntur. ex his echinometrae appellantur quorum spinae longissimae, calyces minimi. nec omnibus idem vitreus color. circa Toronen candidi nascuntur, spina parva. ova omnium amara, quina numero. ora in medio corpore in terram versa. tradunt saevitiam maris praesagire eos correptisque opperiri lapillis, mobilitatem pondere stabilientes; nolunt volutatione spinas atterere. quod ubi videre nautici, statim pluribus ancoris navigia infrenant.
|
|
101
|
In eodem genere cocleae aquatiles terrestresque, exerentes se domicilio binaque ceu cornua protendentes contrahentesque, oculis carent, itaque corniculis praetemptant iter. pectines in mari ex eodem genere habentur, reconditi et ipsi magnis frigoribus ac magnis aestibus, unguesque velut igne lucentes in tenebris, etiam in ore mandentium.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
102
|
Firmioris iam testae murices et concharum genera, in quibus magna ludentis naturae varietas. tot colorum differentiae, tot figurae planis, concavis, longis, lunatis, in orbem circumactis, dimidio orbe caesis, in dorsum elatis, levibus, rugatis, denticulatis, striatis, vertice muticatim intorto, margine in mucronem emisso, foris effuso, intus replicato,
|
|
103
|
iam distinctione virgulata, crinita, crispa, canaliculatim, pectinatim divisa, imbricatim undata, cancellatim reticulata, in obliquum, in rectum expansa, densata, porrecta, sinuata, brevi nodo ligatis, toto latere conexis, ad plausum apertis, ad bucinum recurvis. navigant ex iis Veneriae praebentesque concavam sui partem et aurae opponentes per summa aequorum velificant. saliunt pectines et extra volitant seque et ipsi carinant.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
liii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
104
|
Sed quid haec tam parva commemoro, cum populatio morum atque luxuria non aliunde maior quam e?concharum genere proveniat? iam quidem ex tota rerum natura damnosissimum ventri mare est tot modis, tot mensis, tot piscium saporibus, quis pretia capientium periculo fiunt.
|
|
105
|
sed quota haec portio est reputantibus purpuras, conchylia, margaritas! parum scilicet fuerat in gulas condi maria, nisi manibus, auribus, capite totoque corpore a?feminis iuxta virisque gestarentur. quid mari cum vestibus, quid undis fontibusque cum vellere? non recte recipit haec nos rerum natura nisi nudos? esto, sit tanta ventri cum eo societas: quid tergori? parum est, nisi qui vescimur periculis etiam vestiamur? adeo per totum corpus anima hominis quaesita maxime placent.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
liv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
106
|
Principium ergo columenque omnium rerum pretii margaritae tenent. Indicus maxime has mittit oceanus inter illas belvas tales tantasque, quas diximus, per tot maria venientes, tam longo terrarum tractu et tantis solis ardoribus. atque Indis quoque in insulas petuntur et admodum paucas. fertilissima est Taprobane et Stoidis, ut diximus in circuitu mundi, item Perimula, promunturium Indiae. praecipue autem laudantur circa Arabiam in Persico sinu maris Rubri.
|
|
107
|
Origo atque genitura conchae sunt, haut multum ostrearum conchis differentes. has ubi genitalis anni stimularit hora, pandentes se quadam oscitatione impleri roscido conceptu tradunt, gravidas postea eniti, partumque concharum esse margaritas pro qualitate roris accepti. si purus influxerit, candorem conspici; si vero turbidus, et fetum sordescere; eundem palere caelo minante. conceptum ex eo quippe constare, caelique iis maiorem societatem esse quam maris: inde nubilum trahi colorem aut pro claritate matutina serenum.
|
|
108
|
si tempestive satientur, grandescere et partus; si fulguret, conprimi conchas ac pro ieiunii modo minui; si vero etiam tonuerit, pavidas ac repente conpressas quae vocant physemata efficere, specie modo inani inflata sine corpore; hos esse concharum abortus. sani quidem partus multiplici constant cute, non inproprie callum ut existimari corporis possit.
|
|
109
|
miror ipso tantum eas caelo gaudere, sole rufescere candoremque perdere ut corpus humanum. quare praecipuum custodiunt pelagiae, altius mersae quam ut penetrent radii. flavescunt tamen et illae senecta rugisque torpescunt, nec nisi in iuventa constat ille qui quaeritur vigor. crassescunt etiam in senecta conchisque adhaerescunt nec his evelli queunt nisi lima. quibus una tantum est facies et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id tympania nominantur. cohaerentes vidimus in conchis hac dote unguenta circumferentibus. cetero in aqua mollis unio, exemptus protinus durescit.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
110
|
Concha ipsa, cum manum vidit, conprimit sese operitque opes suas, gnara propter illas se peti, manumque, si praeveniat, acie sua abscidat, nulla iustiore pena, et aliis munita suppliciis, quippe inter scopulos maior pars invenitur, in alto quoque comitantibus marinis canibus, nec tamen aures feminarum arcentur.
|
|
111
|
quidam tradunt sicut apibus, ita concharum examinibus singulas magnitudine et vetustate praecipuas esse veluti duces, mirae ad cavendum sollertiae. has urinantium cura peti, illis captis facile ceteras palantes retibus includi, multo deinde obrutas sale in vasis fictilibus; rosa carne omni nucleos quosdam corporum, hoc est uniones, decidere in ima.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lvi
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
112
|
Usu atteri non dubium est coloremque indiligentia mutare. dos omnis in candore, magnitudine, orbe, levore, pondere, haut promptis rebus in tantum, ut nulli duo reperiantur indiscreti: unde nomen unionum Romanae scilicet inposuere deliciae, nam id apud Graecos non est, ne apud barbaros quidem, inventores rei eius, aliud quam margaritae.
|
|
113
|
et in candore ipso magna differentia: clarior in Rubro mari repertis, in Indico specularium lapidum squamas adsimulant, alias magnitudine praecellentes. summa laus coloris est exalluminatos vocari. et procerioribus sua gratia est. elenchos appellant fastigata longitudine alabastrorum figura in pleniorem orbem desinentes.
|
|
114
|
hos digitis suspendere et binos ac ternos auribus feminarum gloria est, subeuntque luxuriae eius nomina externa, exquisita perdito nepotatu, si quidem, cum id fecere, crotalia appellant, ceu sono quoque gaudeant et collisu ipso margaritarum; cupiuntque iam et pauperes, lictorem feminae in publico unionem esse dictitantes. quin et pedibus, nec crepidarum tantum obstragulis, set totis socculis addunt. neque enim gestare iam margaritas, nisi calcent ac per uniones etiam ambulent, satis est.
|
|
115
|
In nostro mari reperiri solebant crebrius circa Bosporum Thracium, rufi ac parvi in conchis quas myas appellant. at in Acarnania quae vocatur pina gignit, quo apparet non uno conchae genere nasci. namque et Iuba tradit Arabicis concham esse similem pectini insecto, hirsutam echinorum modo, ipsum unionem in carne grandini similem. conchae non tales ad nos adferuntur. nec in Acarnania autem laudati reperiuntur, enormes et feri colorisque marmorei. meliores circa Actium, sed et hi parvi, et in Mauretaniae maritimis. Alexander polyhistor et Sudines senescere eos putant coloremque expirare.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lviii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
117
|
Lolliam Paulinam, quae fuit Gai principis matrona, ne serio quidem aut sollemni caerimoniarum aliquo apparatu, sed mediocrium etiam sponsalium cena, vidi smaragdis margaritisque opertam, alterno textu fulgentibus toto capite, crinibus [spira], auribus, collo [monilibus], digitis. quae summa quadringentiens HS colligebat, ipsa confestim parata mancupationem tabulis probare. nec dona prodigi principis fuerant, sed avitae opes, provinciarum scilicet spoliis partae.
|
|
118
|
hic est rapinarum exitus, hoc fuit quare M.?Lollius infamatus regnum muneribus in toto oriente interdicta amicitia a?Gaio Caesare Augusti filio venenum biberet, ut neptis eius quandringentiens HS operta spectaretur ad lucernas! computet nunc aliquis ex altera parte quantum Curius aut Fabricius in triumphis tulerint, imaginetur illorum fercula, ex altera parte Lolliam, unam imperii mulierculam, accubantem: non illos curru detractos quam in hoc vicisse malit?
|
|
119
|
nec haec summa luxuriae exempla sunt. duo fuere maximi uniones per omne aevum; utrumque possedit Cleopatra, Aegypti reginarum novissima, per manus orientis regum sibi traditos. haec, cum exquisitis cotidie Antonius saginaretur epulis, superbo simul ac procaci fastu, ut regina meretrix lautitiam eius omnem apparatumque obtrectans, quaerente eo, quid adstrui magnificentiae posset, respondit una se cena centiens HS absumpturam.
|
|
120
|
cupiebat discere Antonius, sed fieri posse non arbitrabatur. ergo sponsionibus factis postero die, quo iudicium agebatur, magnificam alias cenam, ne dies periret, sed cotidianam, Antonio apposuit inridenti computationemque expostulanti. at illa corollarium id esse et consumpturam eam cenam taxationem confirmans solamque se centiens HS cenaturam, inferri mensam secundam iussit. ex praecepto ministri unum tantum vas ante eam posuere aceti, cuius asperitas visque in tabem margaritas resolvit.
|
|
121
|
gerebat auribus cum maxime singulare illud et vere unicum naturae opus. itaque expectante Antonio, quidnam esset actura, detractum alterum mersit ac liquefactum obsorbuit. iniecit alteri manum L.?Plancus, iudex sponsionis eius, eum quoque parante simili modo absumere, victumque Antonium pronuntiavit omine rato. comitatur fama unionis eius parem, capta illa tantae quaestionis victrice regina, dissectum, ut esset in utrisque Veneris auribus Romae in Pantheo dimidia eorum cena.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lix
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
122
|
non ferent hanc palmam spoliabunturque etiam luxuriae gloria. prior id fecerat Romae in unionibus magnae taxationis Clodius, tragoedi Aesopi filius, relictus ab eo in amplis opibus heres, ne triumviratu suo nimis superbiat Antonius paene histrione comparatus, et quidem nulla sponsione ad hoc producto (quo magis regium fiat), sed ut experiretur in gloriam palati, quidnam saperent margaritae. atque ut mire placuere, ne solus hoc sciret, singulos uniones convivis quoque absorbendos dedit.
|
|
123
|
Romae in promiscuum ac frequentem usum venisse Alexandria in dicionem redacta, primum autem coepisse circa Sullana tempora minutas et viles Fenestella tradit, manifesto errore, cum Aelius Stilo circa Iugurthinum bellum unionum nomen inponi cum maxime grandibus margaritis prodat.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lx
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
124
|
Et hoc tamen aeternae prope possessionis est; sequitur heredem, in mancipatum venit ut praedium aliquod: conchylia et purpuras omnis hora atterit, quibus eadem mater luxuria paria paene et margaritis pretia fecit.
|
|
125
|
Purpurae vivunt annis plurimum septenis. latent sicut murices circa canis ortum tricenis diebus. congregantur verno tempore mutuoque attritu lentorem cuiusdam cerae salivant. simili modo et murices, sed purpurae florem illum tinguendis expetitum vestibus in mediis habent faucibus.
|
|
126
|
liquoris hic minimi est candida vena, unde pretiosus ille bibitur nigrantis rosae colore sublucens; reliquum corpus sterile. vivas capere contendunt, quia cum vita sucum eum evomunt. et maioribus quidem purpuris detracta concha auferunt, minores cum testa vivas frangunt, ita demum eum expuentes.
|
|
127
|
Tyri praecipuus his Asiae, Meninge Africae et Gaetulo litore oceani, in Laconica Europae. fasces huic securesque Romae viam faciunt, idemque pro maiestate pueritiae est, distinguit ab equite curiam, dis advocatur placandis omnemque vestem inluminat, in triumphali miscetur auro. quapropter excusata et purpurae sit insania. sed unde conchyliis pretia, quis virus grave in fuco, color austerus in glauco et irascenti similis mari?
|
|
128
|
Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur perforando reliqua conchylia: tanta duritia aculeo est. aquae dulcedine necantur et sicubi flumen inmergitur; alioqui captae et diebus quinquagenis vivunt saliva sua. conchae omnes celerrime crescunt, praecipue purpurae: anno magnitudinem implent.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxi
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
129
|
Quod si hactenus transcurrat expositio, fraudatam profecto se luxuria credat nosque indiligentiae damnet. quam ob rem persequemur etiam officinas, ut, tamquam in victu frugum noscitur ratio, sic omnes qui istis gaudent in praemio vitae suae calleant.
|
|
130
|
concharum ad purpuras et conchylia ? eadem enim est materia, sed distat temperamento ? duo sunt genera: bucinum minor concha ad similitudinem eius qua bucini sonus editur ? unde et causa nomini ?, rotunditate oris in margine incisa; alterum purpura vocatur canaliculato procurrente rostro et canaliculi latere introrsus tubulato, qua proseratur lingua. praeterea clavatum est ad turbinem usque aculeis in orbem septenis fere, qui non sunt bucino, sed utrisque orbes totidem, quot habeant annos. bucinum non nisi petris adhaeret circaque scopulos legitur.
|
|
131
|
Purpurae nomine alio pelagiae vocantur. earum genera plura pabulo et solo discreta: lutense putre limo et algense nutritum alga, vilissimum utrumque. melius taeniense in taeniis maris collectum, hoc quoque tamen etiamnum levius atque dilutius. calculenses appellatur a?calculo in mari, mire aptum conchyliis, et longe optimum purpuris dialutense, id est vario soli genere pastum.
|
|
132
|
capiuntur autem purpurae parvulis rarique textu veluti nassis in alto iactis. inest his esca, clusiles mordacesque conchae, ceu mitulos vidimus. has semineces, sed redditas mari avido hiatu revivescentes, appetunt purpurae porrectisque linguis infestant. at illae aculeo exstimulatae claudunt sese conprimuntque mordentia. ita pendentes aviditate sua purpurae tolluntur.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
133
|
Capi eas post canis ortum aut ante vernum tempus utilissimum, quoniam, cum cerificavere, fluxos habent sucos. sed id tinguentium officinae ignorant, cum summa vertatur in eo. eximitur postea vena quam diximus, cui addi salem necessarium, sextarios ferme centenas in libras; macerari triduo iustum, quippe tanto maior vis, quanto recentior, fervere in plumbo, singulasque amphoras [centenas] aquae, quingentenas medicaminis libras aequali ac modico vapore torreri et ideo longinquae fornacis cuniculo. ita despumatis subinde carnibus, quas adhaesisse venis necesse est, decimo ferme die liquata cortina vellus elutriatum mergitur in experimentum et, donec spei satis fiat, uritur liquor. rubens color nigrante deterior.
|
|
134
|
quinis lana potat horis rursusque mergitur carminata, donec omnem ebibat saniem. bucinum per se damnatur, quoniam fucum remittit: pelagio ad modum alligatur nimiaeque eius nigritiae dat austeritatem illam nitoremque qui quaeritur cocci. ita permixtis viribus alterum altero excitatur aut adstringitur.
|
|
135
|
summa medicaminum in libras .?.?. vellerum bucini ducenae et e?pelagio
CXI
. ita fit amethysti colos eximius ille. at Tyrius pelagio primum satiatur inmatura viridique cortina, mox permutatur in bucino. laus ei summa in colore sanguinis concreti, nigricans aspectu idemque suspectu refulgens. unde et Homero purpureus dicitur sanguis.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
139
|
Set alia e?fine initia, iuvatque ludere inpendio et lusus geminare miscendo iterumque et ipsa adulterare adulteria naturae, sicut testudines tinguere, argentum auro confundere, ut electra fiant, addere his aera, ut Corinthia. non est satis abstulisse gemmae nomen amethystum; rursum absolutum inebriatur Tyrio, ut sit ex utroque nomen inprobum simulque luxuria duplex, et cum confecere conchylia transire melius in Tyrium putant.
|
|
140
|
paenitentia hoc primo debet invenisse, artifice mutante quod damnabat. inde ratio nata, votum quoque factum e?vitio portentosis ingeniis, et gemina demonstrata via?luxuriae, ut color alius operiretur alio, suavior ita fieri leniorque dictus; quin et terrena miscere coccoque tinctum Tyrio tinguere, ut fieret hysginum.
|
|
141
|
coccum Galatiae, rubens granum, ut dicemus in terrestribus, aut circa Emeritam Lusitaniae in maxima laude est. verum, ut simul peragantur nobilia pigmenta, anniculo grano languidus sucus, idem a?quadrimo evanidus. ita nec recenti vires neque senescenti. abunde tractata est ratio qua se virorum iuxta feminarumque forma credit amplissimam fieri.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxvii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
143
|
Quo magis miror quosdam existimasse aquatilibus nullum inesse sensum. novit torpedo vim suam ipsa non torpens, mersaque in limo se occultat, piscium qui securi supernatantes obtorpuere corripiens. ? huius iecori teneritas nulla praefertur. ? nec minor sollertia ranae, quae in mari piscatrix vocatur. eminentia sub oculis cornicula turbato limo exerit, adsultantibus pisciculis praetrahens, donec tam prope accedant, ut adsiliat.
|
|
144
|
simili modo squatina et rhombus abditi pinnas exertas movent specie vermiculorum, item quae vocantur raiae. nam pastinaca latrocinatur ex occulto transeuntes radio, quod telum est ei, figens. argumenta sollertiae huius, quod tardissimi piscium hi mugilem velocissimum omnium habentes in ventre reperiuntur.
|
|
145
|
Scolopendrae, terrestribus similes, quas centipedes vocant, hamo devorato omnia interanea evomunt, donec hamum egerant, dein resorbent. at vulpes marinae simili in periculo gluttiunt amplius usque ad infirma lineae, qua facile praerodant. cautius qui glanis vocatur aversos mordet hamos nec devorat, sed esca spoliat.
Grassatur aries ut latro et nunc grandiorum navium in salo stantium occultatus umbra, si quem nandi voluptas invitet, expectat, nunc elato extra aquam capite piscantium cumbas speculatur occultusque adnatans mergit.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxix
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
148
|
Spongearum tria genera accepimus: spissum ac praedurum et asperum tragos [id] vocatur, spissum et mollius manos, tenue densumque, ex quo penicilli, Achillium. nascuntur omnes in petris, aluntur conchis, pisce, limo. intellectum inesse iis apparet, quia, ubi avulsorem sensere, contractae multo difficilius abstrahuntur; hoc idem fluctu pulsante faciunt.
|
|
149
|
vivere esca manifesto conchae minutae in iis repertae ostendunt. circa Toronen vesci illis avulsas etiam aiunt et ex relictis radicibus recrescere in petris; cruoris quoque inhaeret colos, Africis praecipue, quae generantur in Syrtibus. maximae fiunt manoe, sed mollissimae circa Lyciam, in profundo autem nec ventoso molliores; in Hellesponto asperae, et densae circa Maleam. putrescunt in apricis locis, ideo optimae in gurgitibus. viventibus idem qui madentibus nigricans colos.
|
|
150
|
adhaerent nec parte nec totae; intersunt enim fistulae quaedam inanes quaternae fere aut quinae, per quas pasci existimantur. sunt et aliae, sed superne concretae. et subesse membrana quaedam radicibus earum intellegitur. vivere constat longo tempore. pessimum omnium genus est earum quae aplysiae vocantur, quia elui non possunt; in quibus magnae sunt fistulae et reliqua densitas spissa.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxx
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
151
|
Canicularum maxime multitudo circa eas urinantes gravi periculo infestat. ipsi ferunt et nubem quandam crassescere super capita, animali planorum piscium similem, prementem eos arcentemque a?reciprocando, et ob id stilos praeacutos lineis adnexos habere sese, quia nisi perfossae ita non recedant, caliginis et pavoris, ut arbitror, opere. nubem enim et nebulam, cuius nomine id malum appellant, inter animalia haut ulla conperit quisquam.
|
|
152
|
cum caniculis atrox dimicatio. inguina et calces omnemque candorem corporum appetunt. salus una in adversas eundi ultroque terrendi, pavet enim hominem aeque ac terret, et ita sors aequa in gurgite. ut ad summa aquae
ventum est, ibi periculum anceps adempta ratione contra eundi, dum conetur emergere, et salus omnis in sociis. funem illi religatum ab umeris eius trahunt; hunc dimicans, ut sit periculi signum, laeva quatit, dextera adprehenso stilo in pugna est.
|
|
153
|
modicus alias tractus; ut prope carinam ventum est, nisi praeceleri vi repente rapuit, absumi spectant. ac saepe iam subducti e?manibus auferuntur, si non trahentium opem conglobato corpore in pilae modum ipsi adiuvere. protendunt quidem tridentes alii, set monstro sollertia est navigium subeundi atque ita e?tuto proeliandi. omnis ergo cura ad speculandum hoc malum insumitur. certissima est securitas vidisse planos pisces, quia numquam sunt ubi maleficae bestiae, qua de?causa urinantes sacros appellant eos.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxxiv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
157
|
Quonam modo generent, desiderium et admiratio hominum differri non patitur. pisces attritu ventrium coeunt tanta celeritate, ut visum fallant, delphini et reliqua cete simili modo et paulo diutius. femina piscis coitus tempore marem sequitur, ventrem eius rostro pulsans; sub partu mares feminas similiter, ova vescentes earum. nec satis est generationi per se coitus, nisi editis ovis interversando mares vitale adsperserint virus. non omnibus id contingit ovis in tanta multitudine; alioqui replerentur maria et stagna, cum singuli uteri innumerabilia concipiant.
|
|
158
|
Piscium ova in mari crescunt, quaedam summa celeritate, ut murenarum, quaedam paulo tardius. plani piscium, quibus cauda non est .?.?. aculeatique, et testudines in coitu superveniunt, polypi crine uno feminae naribus adnexo, saepiae et lolligines linguis, conponentes inter se bracchia et in contrarium nantes; ore et pariunt. sed polypi in terram verso capite coeunt, reliqua mollium tergis ut canis, item locustae et squillae, cancri ore.
|
|
159
|
ranae superveniunt, prioribus pedibus alas feminae mare adprehendente, posterioribus clunes. pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum et cauda insignes, mox pedes figurantur cauda findente se in posteriores. mirumque, semestri vita resolvuntur in limum nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat.
|
|
160
|
et mituli, pectines sponte naturae in harenosis
proveniunt; quae durioris testae sunt, ut murices, purpurae, salivario lentore, sicut acescente umore culices; aqua spuma maris incalescente, cum admissus est imber; quae vero siliceo tegmine operiuntur, ut ostrea, putrescente limo aut spuma circa navigia diutius stantia defixosque palos et lignum maxime. nuper conpertum in ostreariis umorem iis fetificum lactis modo effluere. anguillae atterunt se scopulis; ea strigmenta vivescunt, nec alia est earum procreatio.
|
|
161
|
piscium diversa genera non coeunt praeter squatinam et raiam, ex quibus nascitur priore parte raiae similis, et nomen ex utroque conpositum apud Graecos trahit.
|
|
162
|
quaedam tempore anni gignuntur et in umore ut in terra, vere pectines, limaces, hirudines; eadem tempore evanescunt. piscium lupus et trichias bis anno parit, et saxatiles omnes; mulli ter et chalcis, cyprini sexiens, scorpaenae bis ac sargi, vere et autumno, ex planis squatina vis sola, autumno, occasu vergiliarum, plurimi piscium tribus mensibus Aprili, Maio, Iunio, salpae autumno, sargi, torpedo, squali circa aequinoctium, molles vere, saepia omnibus mensibus. ova eius glutino atramenti ad speciem uvae cohaerentia masculus prosequitur adflatu; alias sterilescunt.
|
|
163
|
polypi hieme coeunt, pariunt vere ova tortili vibrata pampino, tanta fecunditate, ut multitudinem ovorum occisi non recipiant cavo capitis quo praegnantes tulere; excludunt
L
die, e?quibus multa propter numerum intercidunt.
|
|
164
|
locustae et reliqua tenuioris crustae ponunt ova supter ipsa atque ita incubant. polypus femina modo in ovis sedet, modo cavernam cancellato bracchiorum inplexu claudit. saepia in terreno parit inter harundines aut sicubi enata alga, excludit quinto decimo die. lolligines in alto conserta ova edunt ut saepiae. purpurae, murices eiusdemque generis vere pariunt. echini ova pleniluniis habent hieme; et cocleae hiberno tempore nascuntur.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxxix
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
168
|
Ostrearum vivaria primus omnium Sergius Orata invenit in Baiano aetate L.?Crassi oratoris ante Marsicum bellum, nec gulae causa, sed avaritiae, magna vectigalia tali ex ingenio suo percipiens, ut qui primus pensiles invenerit balineas, ita mangonicatas villas subinde vendendo. is primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit, quando eadem aquatilium genera aliubi atque aliubi meliora,
|
|
169
|
sicut lupi pisces in Tiberi amne inter duos pontes, rhombus Ravennae, murena in Sicilia, elops Rhodi, et alia genera similiter, ne culinarum censura peragatur. nondum Britannica serviebant litora, cum Orata Lucrina nobilitabat. postea visum tanti in extremam Italiam petere Brundisium ostreas, ac, ne lis esset inter duos sapores, nuper excogitatum famem longae advectionis a?Brundisio conpascere in Lucrino.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxxxii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
173
|
Coclearum vivaria instituit Fulvius Lippinus in Tarquiniensi paulo ante civile bellum quod cum Pompeio Magno gestum est, distinctis quidem generibus earum, separatim ut essent albae, quae in Reatino agro nascuntur, separatim Illyricae, quibus magnitudo praecipua, Africanae, quibus fecunditas, Solitanae, quibus nobilitas.
|
|
174
|
quin et saginam earum commentus est sapa et farre aliisque generibus, ut cocleae quoque altiles ganeam implerent: cuius artis gloria in eam magnitudinem perductas, ut
LXXX
quadrantes caperent singularum calices, auctor est M.?Varro.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxxxiii
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
175
|
Piscium genera etiamnum a?Theophrasto mira produntur. circa Babylonis rigua decedentibus fluviis in cavernis aquas habentibus remanere quosdam, inde exire ad pabula pinnulis gradientes crebro caudae motu, contraque venantes refugere in suas cavernas et in his obversos stare; capita eorum esse ranae marinae similia, reliquas partes gobionum, branchias ut ceteris piscibus.
|
|
176
|
circa Heracleam et Cromnam et multifariam in Ponto unum genus esse quod extremas fluminum aquas sectetur cavernasque sibi faciat in terra atque in his vivat, etiam reciprocis amnibus siccato litore; effodi ergo, motu demum corporum vivere eos adprobante.
|
|
177
|
circa eandem Heracleam [eodemque] Lyco amne decedente ovis relictis in limo
generari pisces, qui ad pabula petenda palpitent exiguis branchiis, quo fieri non indigos umoris, propter quod et anguillas diutius vivere exemptas aquis, ova autem in sicco maturari ut testudinum. eadem in Ponti regione adprehendi glacie piscium maxime gobiones non nisi patinarum calore vitalem motum fatentes.
|
|
178
|
et in his quidem, tametsi mirabilis, est tamen aliqua ratio. idem tradit in Paphlagonia effodi pisces gratissimos cibis terrenos altis scrobibus in iis locis, in quibus nullae restagnent aquae, miraturque et ipse gigni sine coitu: umoris quidem vim aliquam inesse quam puteis arbitratur, ceu vero in ullis reperiantur pisces. quicquid est hoc, certe minus admirabilem talparum facit vitam, subterranei animalis, nisi forte vermium terrenorum et his piscibus natura inest.
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
lxxxv
|
![[imago inanis]](Images/Utility/empty.gif)
180
|
Nec de?anthia pisce sileri convenit quae plerosque adverto credidisse. Chelidonias insulas diximus Asiae scopulosi maris ante promunturium Tauri sitas; ibi frequens his piscis et celeriter capitur uno genere. parvo navigio et concolori veste eademque hora per aliquot dies continuos piscator enavigat certo spatio escamque proicit. quicquid vero mutetur, suspecta fraus praedae est, cavetque quod timuit. cum id saepe factum est, unus
aliquande
consuetudine invitatus anthias escam adpetit.
|
Teubner has
aliquande
: surely Loeb's
aliquando
is what's meant.
|
|
181
|
notatur hic intentione diligenti ut auctor spei conciliatorque capturae; neque est difficile, cum per aliquot dies solus accedere audeat. tandem et aliquos invenit paulatimque comitatior postremo greges adducit innumeros, iam vetustissimis quibusque adsuetis piscatorem agnoscere et e?manu cibum capere. tum ille paulum ultra digitos in esca iaculatus hamum singulos involat verius quam capit, ab umbra navis brevi conatu rapiens ita ne ceteri sentiant, alio intus excipiente centonibus raptum, ne palpitatio ulla aut sonus ceteros abigat.
|
|
182
|
conciliatorem nosse ad hoc prodest, ne capiatur, fugituro in reliquum grege. ferunt discordem socium duci insidiatum pulchre noto cepisse malefica voluntate; agnitum in macello socio, cuius iniuria erat, et damni formulam editam condemnatumque addit Mucianus aestimata lite. iidem anthiae, cum unum hamo teneri viderint, spinis, quas in dorso serratas habent, lineam secare traduntur, eo qui teneatur extendente, ut praecidi possit. at inter sargos ipse qui tenetur ad scopulos lineam terit.
|