Varsoviae nata per rete divulgata ad omnia scitu digna spectans
Hae paginae nunc caducae sunt. Novam sedem Ephemeridis visitate, HIC:
Aeriplanum Pakistanum hodie a Lahorensi aeriportu hora prima post meridiem soluit: ibi homines centum inerant, quorum VIII remigio numerabantur, ac in caelesti lapsu LXXVI saltem periere. Praecipitauit enim hora secunda post meridiem aeronauis in pago Karachi casusque omnes fere homines necauit; quod tamen remigium et auxilium poscere et terram attingere omni conatu connixi sunt, sed eisdem omnia obstiterunt atque duo modo homines pro comperto conseruati sunt. Machinarum causa excidium euenisse existimatur, quae in hoc loco defecerunt.
Scripsit Andreas Nouocomensis - 22/05/2020 23h26
Catherine Gauchon Artiste peintre
.
Latine loqui disce!!
Subnotationes fient ante finem Septembris. ==============
==============
=============
AMICI EPHEMERIDIS